Encontrados 292 resultados para: Naphtali familia de cognatione Manasse et Efraim de cognatione Aser in tribu Gad et Rúbon

  • Rubenitis quoque et Gaditis et dimidiae tribui Manasse ait: (Liber Iosue 1, 12)

  • Filii quoque Ruben et Gad et dimidia tribus Manasse armati praecedebant filios Israel, sicut eis praeceperat Moyses; (Liber Iosue 4, 12)

  • Filii autem Israel praevaricati sunt mandatum et usurpaverunt de anathemate: nam Achan filius Charmi filii Zabdi filii Zarae de tribu Iudae tulit aliquid de anathemate. Iratusque est Dominus contra filios Israel. (Liber Iosue 7, 1)

  • Quae cum iuxta familias suas esset oblata, inventa est familia Zarae; illam quoque per domos offerens repperit Zabdi. (Liber Iosue 7, 17)

  • Cuius domum in singulos dividens viros invenit Achan filium Charmi filii Zabdi filii Zarae de tribu Iudae. (Liber Iosue 7, 18)

  • Moyses famulus Domini et filii Israel percusserunt eos; tradiditque terram eorum Moyses in possessionem Rubenitis et Gaditis et dimidiae tribui Manasse. (Liber Iosue 12, 6)

  • Et nunc divide terram hanc in possessionem novem tribubus et dimidiae tribui Manasse”. (Liber Iosue 13, 7)

  • Dedit Moyses et dimidiae tribui filiorum Manasse, iuxta cognationes suas possessionem: (Liber Iosue 13, 29)

  • Manasse, a Mahanaim universam Basan, cunctum regnum Og regis Basan omnesque vicos Iair, qui sunt in Basan, sexaginta oppida; (Liber Iosue 13, 30)

  • et dimidiam partem Galaad et Astharoth et Edrai, urbes regni Og in Basan, filiis Machir filii Manasse, dimidiae parti filiorum Machir, iuxta cognationes suas. (Liber Iosue 13, 31)

  • sed sunt filii Ioseph in duas divisi tribus, Manasse et Ephraim, nec acceperunt Levitae aliam in terra partem, nisi urbes ad habitandum et suburbana earum ad alenda iumenta et pecora sua. (Liber Iosue 14, 4)

  • urbesque separatae filiis Ephraim in medio possessionis filiorum Manasse, omnes urbes et villae earum. (Liber Iosue 16, 9)


“Se você tem dúvidas sobre a fé é exatamente porque tem fé!” São Padre Pio de Pietrelcina