Encontrados 92 resultados para: Multos
Surge et tritura, filia Sion, quia cornu tuum ponam ferreum et ungulas tuas ponam aereas, et comminues populos multos et vovebis Domino rapinas eorum et divitias eorum Domino universae terrae. (Prophetia Michaeae 4, 13)
Consilium cepisti in confusionem domui tuae concidendi populos multos et peccasti in animam tuam. (Prophetia Habacuc 2, 10)
Lex veritatis fuit in ore eius, et iniquitas non est inventa in labiis eius; in pace et in aequitate ambulavit mecum et multos avertit ab iniquitate. (Prophetia Malachiae 2, 6)
Videns autem multos pharisaeorum et sadducaeorum venientes ad baptismum suum, dixit eis: “Progenies viperarum, quis demonstravit vobis fugere a futura ira? (Evangelium secundum Matthaeum 3, 7)
Vespere autem facto, obtulerunt ei multos daemonia habentes; et eiciebat spiritus verbo et omnes male habentes curavit, (Evangelium secundum Matthaeum 8, 16)
Et accesserunt ad eum turbae multae habentes secum claudos, caecos, debiles, mutos et alios multos et proiecerunt eos ad pedes eius, et curavit eos, (Evangelium secundum Matthaeum 15, 30)
Multi enim venient in nomine meo dicentes: “Ego sum Christus”, et multos seducent. (Evangelium secundum Matthaeum 24, 5)
et multi pseudoprophetae surgent et seducent multos. (Evangelium secundum Matthaeum 24, 11)
Et curavit multos, qui vexabantur variis languoribus, et daemonia multa eiecit et non sinebat loqui daemonia, quoniam sciebant eum. (Evangelium secundum Marcum 1, 34)
Multos enim sanavit, ita ut irruerent in eum, ut illum tangerent, quotquot habebant plagas. (Evangelium secundum Marcum 3, 10)
et daemonia multa eiciebant et ungebant oleo multos aegrotos et sanabant. (Evangelium secundum Marcum 6, 13)
Multi venient in nomine meo dicentes: “Ego sum”, et multos seducent. (Evangelium secundum Marcum 13, 6)