Encontrados 93 resultados para: Multitudinem

  • Dixi quoque Levitis, ut mundarentur et venirent ad custodiendas portas et sanctificandam diem sabbati. Et pro hoc ergo memento mei, Deus meus, et parce mihi secundum multitudinem miserationum tuarum! (Liber Nehemiae 13, 22)

  • Quomodo habueris, fili, secundum multitudinem fac ex ipsis eleemosynam. Si tibi fuerit largior substantia, plus ex illa fac eleemosynam. Si exiguum habueris, secundum exiguum ne timueris facere eleemosynam: (Liber Thobis 4, 8)

  • et dixit ad eum: “Haec dicit rex magnus, universae terrae dominus. Ecce tu exies a facie mea et accipies tecum viros fidentes in virtute sua: in centum viginti milia peditum et multitudinem equorum cum ascensoribus duodecim milia; (Liber Iudith 2, 5)

  • Et accepit camelos et asinos et mulos ad utensilia eorum, multitudinem magnam valde, et oves et boves et capras in praeparationem eorum, quorum non erat numerus, (Liber Iudith 2, 17)

  • et epimenia omni viro in multitudinem; et aurum et argentum de domo regis multum valde. (Liber Iudith 2, 18)

  • Et descenderunt in Aegyptum — cooperuerat enim fames faciem terrae Chanaan — et commorati sunt ibi, usquedum enutriti sunt et facti sunt ibi in multitudinem magnam, nec erat numerus generis eorum. (Liber Iudith 5, 10)

  • Filii autem Israel, ut viderunt multitudinem eorum, turbati sunt valde et dixerunt unusquisque ad proximum suum: “Nunc lingent isti faciem totius terrae, nec montes alti neque valles neque colles sustinebunt pondus eorum”. (Liber Iudith 7, 4)

  • Et ascenderunt filii Ammon et filii Esau et castra constituerunt in montana contra Dothain. Et miserunt ex eis ad austrum et orientem contra Egrebel, quae est iuxta Chus, quae est ad rivum Mochmur. Et reliqua militia Assyriorum castra constituerunt in campo et operuerunt omnem faciem terrae; et tabernacula et impedimenta eorum constituerunt in turba multa, et erant in multitudinem magnam valde. (Liber Iudith 7, 18)

  • si expavi ad multitudinem nimiam, et despectio propinquorum terruit me, et magis tacui nec egressus sum ostium. (Liber Iob 31, 34)

  • Propter multitudinem oppressorum clamabunt et eiulabunt propter vim brachii tyrannorum, (Liber Iob 35, 9)

  • Contemnit multitudinem civitatis, clamorem exactoris non audit. (Liber Iob 39, 7)

  • Iudica illos, Deus; decidant a cogitationibus suis; secundum multitudinem impietatum eorum expelle eos, quoniam irritaverunt te, Domine. (Liber Psalmorum 5, 11)


“Sejam como pequenas abelhas espirituais, que levam para sua colméia apenas mel e cera. Que, por meio de sua conversa, sua casa seja repleta de docilidade, paz, concórdia, humildade e piedade!” São Padre Pio de Pietrelcina