Encontrados 199 resultados para: Mulier

  • Audientes autem unus post unum exibant, incipientes a senioribus, et remansit solus, et mulier in medio stans. (Evangelium secundum Ioannem 8, 9)

  • Erigens autem se Iesus dixit ei: “Mulier, ubi sunt? Nemo te condemnavit?”. (Evangelium secundum Ioannem 8, 10)

  • Mulier, cum parit, tristitiam habet, quia venit hora eius; cum autem pepererit puerum, iam non meminit pressurae propter gaudium, quia natus est homo in mundum. (Evangelium secundum Ioannem 16, 21)

  • Cum vidisset ergo Iesus matrem et discipulum stantem, quem diligebat, dicit matri: “Mulier, ecce filius tuus”. (Evangelium secundum Ioannem 19, 26)

  • Et dicunt ei illi: “Mulier, quid ploras?”. Dicit eis: “Tulerunt Dominum meum, et nescio, ubi posuerunt eum”. (Evangelium secundum Ioannem 20, 13)

  • Dicit ei Iesus: “Mulier, quid ploras? Quem quaeris?”. Illa, existimans quia hortulanus esset, dicit ei: “Domine, si tu sustulisti eum, dicito mihi, ubi posuisti eum, et ego eum tollam”. (Evangelium secundum Ioannem 20, 15)

  • Et quaedam mulier nomine Lydia, purpuraria civitatis Thyatirenorum colens Deum, audiebat, cuius Dominus aperuit cor intendere his, quae dicebantur a Paulo. (Actus Apostolorum 16, 14)

  • Quidam vero viri adhaerentes ei crediderunt; in quibus et Dionysius Areopagita et mulier nomine Damaris et alii cum eis. (Actus Apostolorum 17, 34)

  • Nam quae sub viro est mulier, viventi viro alligata est lege; si autem mortuus fuerit vir, soluta est a lege viri. (Epistula ad Romanos 7, 2)

  • Mulier sui corporis potestatem non habet sed vir; similiter autem et vir sui corporis potestatem non habet sed mulier. (Epistula I ad Corinthios 7, 4)

  • et si qua mulier habet virum infidelem, et hic consentit habitare cum illa, non dimittat virum. (Epistula I ad Corinthios 7, 13)

  • Sanctificatus est enim vir infidelis in muliere, et sanctificata est mulier infidelis in fratre. Alioquin filii vestri immundi essent; nunc autem sancti sunt. (Epistula I ad Corinthios 7, 14)


“Lembre-se de que os santos foram sempre criticados pelas pessoas deste mundo, e puseram sob seus pés o mundo e as suas máximas .” São Padre Pio de Pietrelcina