Encontrados 456 resultados para: Moysi et Aaron

  • Aaron et filios eius unges sanctificabisque eos, ut sacerdotio fungantur mihi. (Liber Exodus 30, 30)

  • et vestes textas et vestes sanctas Aaron sacerdoti et vestes filiorum eius, ut fungantur officio suo in sacris, (Liber Exodus 31, 10)

  • Deditque Dominus Moysi, completis huiuscemodi sermonibus in monte Sinai, duas tabulas testimonii lapideas scriptas digito Dei. (Liber Exodus 31, 18)

  • Videns autem populus quod moram faceret descendendi de monte Moyses, congregatus ad Aaron dixit: “Surge, fac nobis deos, qui nos praecedant; Moysi enim, huic viro, qui nos eduxit de terra Aegypti, ignoramus quid acciderit”. (Liber Exodus 32, 1)

  • Dixitque ad eos Aaron: “Tollite inaures aureas de uxorum filiorumque et filiarum vestrarum auribus et afferte ad me”. (Liber Exodus 32, 2)

  • Fecitque omnis populus, quae iusserat, deferens inaures ad Aaron. (Liber Exodus 32, 3)

  • Quod cum vidisset Aaron, aedificavit altare coram eo et praeconis voce clamavit dicens: “Cras sollemnitas Domini est”. (Liber Exodus 32, 5)

  • Dixitque ad Aaron: “Quid tibi fecit hic populus, ut induceres super eum peccatum maximum?”. (Liber Exodus 32, 21)

  • Dixerunt mihi: "Fac nobis deos, qui nos praecedant; huic enim Moysi, qui nos eduxit de terra Aegypti, nescimus quid acciderit". (Liber Exodus 32, 23)

  • Vidit ergo Moyses populum quod esset effrenatus; relaxaverat enim ei Aaron frenum in ludibrium hostium eorum. (Liber Exodus 32, 25)

  • Fecerunt filii Levi iuxta sermonem Moysi; cecideruntque de populo in die illa quasi tria milia hominum. (Liber Exodus 32, 28)

  • Percussit ergo Dominus populum pro reatu vituli, quem fecerat Aaron. (Liber Exodus 32, 35)


“Os corações fortes e generosos não se lamentam, a não ser por grandes motivos e,ainda assim,não permitem que tais motivos penetrem fundo no seu íntimo.(P.e Pio) São Padre Pio de Pietrelcina