Encontrados 335 resultados para: Moyses

  • Quem cum immolasset Moyses, sumens de sanguine tetigit extremum auriculae dextrae Aaron et pollicem manus eius dextrae, similiter et pedis. (Liber Leviticus 8, 23)

  • Facto autem octavo die, vocavit Moyses Aaron et filios eius ac maiores natu Israel dixitque ad Aaron: (Liber Leviticus 9, 1)

  • Tulerunt ergo cuncta, quae iusserat Moyses, ad ostium tabernaculi conventus; ubi, cum omnis coetus accessisset et staret coram Domino, (Liber Leviticus 9, 5)

  • ait Moyses: “Iste est sermo, quem praecepit Dominus: facite, et apparebit vobis gloria eius”. (Liber Leviticus 9, 6)

  • pectora eorum et armos dextros Aaron elevavit coram Domino, sicut praeceperat Moyses. (Liber Leviticus 9, 21)

  • Ingressi autem Moyses et Aaron tabernaculum conventus et deinceps egressi benedixerunt populo. Apparuitque gloria Domini omni populo; (Liber Leviticus 9, 23)

  • Dixitque Moyses ad Aaron: “Hoc est, quod locutus est Dominus: "Sanctificabor in his, qui appropinquant mihi, et in conspectu omnis populi glorificabor"”. Quod audiens tacuit Aaron. (Liber Leviticus 10, 3)

  • Vocatis autem Moyses Misael et Elisaphan filiis Oziel patrui Aaron, ait ad eos: “Ite et tollite fratres vestros de conspectu sanctuarii et asportate extra castra”. (Liber Leviticus 10, 4)

  • Locutus est Moyses ad Aaron et ad Eleazar atque Ithamar filios eius: “Comas vestras nolite excutere et vestimenta nolite scindere, ne moriamini, et super omnem coetum oriatur indignatio. Fratres vestri, omnis domus Israel, plangant incendium, quod Dominus suscitavit. (Liber Leviticus 10, 6)

  • Locutusque est Moyses ad Aaron et ad Eleazar atque Ithamar filios eius, qui residui erant: “Tollite oblationem similae, quae remansit de incensis Domini, et comedite illam absque fermento iuxta altare, quia sanctum sanctorum est. (Liber Leviticus 10, 12)

  • De hirco autem pro peccato cum quaereret Moyses, exustum repperit; iratusque contra Eleazar et Ithamar filios Aaron, qui remanserant, ait: (Liber Leviticus 10, 16)

  • Quod cum audisset Moyses, recepit satisfactionem. (Liber Leviticus 10, 20)


“Combata vigorosamente, se está interessado em obter o prêmio destinado às almas fortes.” São Padre Pio de Pietrelcina