Encontrados 245 resultados para: Moses et nubes voce carissimi
Exclamavit itaque omnis coetus voce magna et benedixerunt Deo, qui salvat sperantes in se. (Prophetia Danielis 13, 60)
Statimque cum aperuisset ostium, intuitus rex mensam, exclamavit voce magna: “Magnus es, Bel, et non est apud te dolus quisquam”. (Prophetia Danielis 14, 18)
Et exclamavit rex voce magna dicens: “Magnus es, Domine, Deus Danielis, et non est alius praeter te”. (Prophetia Danielis 14, 41)
Quid faciam tibi, Ephraim? Quid faciam tibi, Iuda? Caritas vestra quasi nubes matutina et quasi ros mane pertransiens. (Prophetia Osee 6, 4)
Idcirco erunt quasi nubes matutina et sicut ros matutinus praeteriens, sicut palea turbine rapta ex area et sicut fumus de fumario. (Prophetia Osee 13, 3)
mittam ignem in Moab, et devorabit aedes Carioth, et morietur in tumultu Moab, in clamore et voce tubae; (Prophetia Amos 2, 2)
ego autem in voce laudis immolabo tibi, quaecumque vovi, reddam; salus Domini est”. (Prophetia Ionae 2, 10)
Dominus patiens et magnus fortitudine, nullumque impunitum derelinquet Dominus. In tempestate et turbine via eius, et nubes pulvis pedum eius. (Prophetia Nahum 1, 3)
viderunt te et doluerunt montes. Effuderunt aquas nubes, dedit abyssus vocem suam, in altum levavit manus suas. (Prophetia Habacuc 3, 10)
Adhuc eo loquente, ecce nubes lucida obumbravit eos; et ecce vox de nube dicens: “Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui; ipsum audite”. (Evangelium secundum Matthaeum 17, 5)
Et circa horam nonam clamavit Iesus voce magna dicens: “Eli, Eli, lema sabacthani?”, hoc est: “Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me?”. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 46)
Iesus autem iterum clamans voce magna emisit spiritum. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 50)