Encontrados 1075 resultados para: Moses Et Terram
et dices filiis Ammon: Audite verbum Domini Dei. Haec dicit Dominus Deus: Pro eo quod dixisti: “Euge!” super sanctuarium meum, quia pollutum est, et super terram Israel, quoniam desolata est, et super domum Iudae, quoniam ducti sunt in captivitatem, (Prophetia Ezechielis 25, 3)
Quia haec dicit Dominus Deus: Pro eo quod plausisti manu et percussisti pede et gavisa es ex toto affectu super terram Israel, (Prophetia Ezechielis 25, 6)
Ungulis equorum suorum conculcabit omnes plateas tuas, populum tuum gladio caedet, et columnae tuae fortissimae in terram corruent. (Prophetia Ezechielis 26, 11)
Elevatum est cor tuum in decore tuo; perdidisti sapientiam tuam propter splendorem tuum: in terram proieci te, ante faciem regum dedi te, ut cernerent te. (Prophetia Ezechielis 28, 17)
In multitudine iniquitatum tuarum et iniquitate negotiationis tuae polluisti sanctuaria tua; producam ergo ignem de medio tui, qui comedat te, et dabo te in cinerem super terram in conspectu omnium videntium te. (Prophetia Ezechielis 28, 18)
idcirco ecce ego ad te et ad flumina tua, daboque terram Aegypti in solitudines, gladio dissipatam a Magdolo ad Syenen et usque ad terminos Chus. (Prophetia Ezechielis 29, 10)
daboque terram Aegypti desertam in medio terrarum desertarum, et civitates eius in medio urbium subversarum erunt desolatae quadraginta annis, et dispergam Aegyptios in nationes et ventilabo eos in terras. (Prophetia Ezechielis 29, 12)
Propterea haec dicit Dominus Deus: Ecce ego dabo Nabuchodonosor, regi Babylonis, terram Aegypti, et accipiet opes eius et depraedabitur manubias eius et diripiet spolia eius, et erit merces exercitui illius, (Prophetia Ezechielis 29, 19)
ut stipendium eius, pro quo servivit adversum eam. Dedi ei terram Aegypti pro eo quod laboraverunt mihi, ait Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 29, 20)
Ipse et populus eius cum eo violentissimi gentium adducentur ad disperdendam terram; et evaginabunt gladios suos super Aegyptum et implebunt terram interfectis. (Prophetia Ezechielis 30, 11)
Et faciam alveos fluminum aridos et tradam terram in manu pessimorum et dissipabo terram et plenitudinem eius in manu alienorum. Ego Dominus locutus sum. (Prophetia Ezechielis 30, 12)
Et disperdam terram Phatures et dabo ignem in Tani et faciam iudicia in No. (Prophetia Ezechielis 30, 14)