Encontrados 1075 resultados para: Moses Et Terram
Et ponam illum in manu eorum, qui te humiliaverunt et dixerunt tibi: “Incurvare, ut transeamus”; et ponebas ut terram dorsum tuum et quasi viam transeuntibus”. (Liber Isaiae 51, 23)
Sicut in diebus Noe istud mihi est, cui iuravi, ne inducerem aquas Noe ultra supra terram; sic iuravi, ut non irascar tibi et non increpem te. (Liber Isaiae 54, 9)
Et quomodo descendit imber et nix de caelo et illuc ultra non revertitur, sed inebriat terram et infundit eam et germinare eam facit et dat semen serenti et panem comedenti, (Liber Isaiae 55, 10)
Cum clamaveris, liberent te lucra tua; et omnia illa auferet ventus, tollet aura. Qui autem fiduciam habet in me, hereditabit terram et possidebit montem sanctum meum. (Liber Isaiae 57, 13)
Quia ecce tenebrae operient terram et caligo populos; super te autem orietur Dominus, et gloria eius in te videbitur. (Liber Isaiae 60, 2)
Populus autem tuus omnes iusti; in perpetuum hereditabunt terram, germen plantationis meae, opus manus meae ad glorificandum. (Liber Isaiae 60, 21)
Et conculcavi populos in furore meo et contrivi eos in indignatione mea et effudi in terram sanguinem eorum”. (Liber Isaiae 63, 6)
Et educam de Iacob semen et de Iuda possidentem montes meos; et hereditabunt terram electi mei, et servi mei habitabunt ibi. (Liber Isaiae 65, 9)
Ecce enim ego creo caelos novos et terram novam, et non erunt in memoria priora et non ascendent super cor. (Liber Isaiae 65, 17)
Ego quippe dedi te hodie in civitatem munitam et in columnam ferream et in murum aereum contra omnem terram regibus Iudae, principibus eius et sacerdotibus et populo terrae; (Liber Ieremiae 1, 18)
Et non dixerunt: “Ubi est Dominus, qui ascendere nos fecit de terra Aegypti, qui traduxit nos per desertum, per terram inhabitabilem et inviam, per terram sitis et caliginis, per terram, in qua non ambulavit vir, neque habitavit homo?”. (Liber Ieremiae 2, 6)
Et induxi vos in terram hortorum, ut comederetis fructum eius et optima illius; et ingressi contaminastis terram meam et hereditatem meam posuistis in abominationem. (Liber Ieremiae 2, 7)