Encontrados 140 resultados para: Moab

  • Vastata est Moab, et ascenderunt civitates illius, et electi iuvenes eius descenderunt in occisionem, ait rex, Dominus exercituum nomen eius. (Liber Ieremiae 48, 15)

  • Prope est interitus Moab ut veniat, et malum eius velociter accurret nimis. (Liber Ieremiae 48, 16)

  • Descende de gloria et sede in siti, habitatrix filia Dibon, quoniam vastator Moab ascendit ad te, dissipavit munitiones tuas. (Liber Ieremiae 48, 18)

  • Confusus est Moab, quoniam victus est. Ululate et clamate; annuntiate in Arnon, quoniam vastatus est Moab. (Liber Ieremiae 48, 20)

  • et super Carioth et super Bosra et super omnes civitates terrae Moab, quae longe et quae prope sunt. (Liber Ieremiae 48, 24)

  • Abscissum est cornu Moab, et brachium eius contritum est, ait Dominus. (Liber Ieremiae 48, 25)

  • Inebriate eum, quoniam contra Dominum erectus est; et allidet manum Moab in vomitu suo, et erit in derisum etiam ipse. (Liber Ieremiae 48, 26)

  • Relinquite civitates et habitate in petra, habitatores Moab, et estote quasi columba nidificans in parietibus apertae voraginis. (Liber Ieremiae 48, 28)

  • Audivimus superbiam Moab, superbus est valde; sublimitatem eius et arrogantiam et superbiam et altitudinem cordis eius. (Liber Ieremiae 48, 29)

  • Ideo super Moab eiulabo et super Moab universam clamabo, super viros Cirhareseth plorabitur. (Liber Ieremiae 48, 31)

  • Ablata est laetitia et exsultatio de horto et de terra Moab, et vinum de torcularibus sustuli; nequaquam calcator uvae solitum celeuma cantabit. (Liber Ieremiae 48, 33)

  • Et auferam de Moab, ait Dominus, offerentem in excelsis et sacrificantem diis eius. (Liber Ieremiae 48, 35)


“Que o Espírito Santo guie a sua inteligência, faça-o descobrir a verdade escondida na Sagrada Escritura e inflame a sua vontade para praticá-la.” São Padre Pio de Pietrelcina