Encontrados 30 resultados para: Ministri

  • Et non cessabant, qui immiserant eos, ministri regis succendere fornacem naphta et stuppa et pice et malleolis, (Prophetia Danielis 3, 46)

  • Periit oblatio et libatio de domo Domini; luxerunt sacerdotes ministri Domini. (Prophetia Ioel 1, 9)

  • Accingite vos et plangite, sacerdotes; ululate, ministri altaris. Ingredimini, cubate in sacco, ministri Dei mei, quoniam interiit de domo Dei vestri oblatio et libatio. (Prophetia Ioel 1, 13)

  • Inter vestibulum et altare plorent sacerdotes ministri Domini et dicant: “Parce, Domine, populo tuo et ne des hereditatem tuam in opprobrium, ut dominentur eis nationes”. Quare dicent in populis: “Ubi est Deus eorum”? (Prophetia Ioel 2, 17)

  • Et coeperunt quidam conspuere eum et velare faciem eius et colaphis eum caedere et dicere ei: “Prophetiza”; et ministri alapis eum caedebant. (Evangelium secundum Marcum 14, 65)

  • sicut tradiderunt nobis, qui ab initio ipsi viderunt et ministri fuerunt verbi, (Evangelium secundum Lucam 1, 2)

  • Ut autem gustavit architriclinus aquam vinum factam et non sciebat unde esset, ministri autem sciebant, qui haurierant aquam, vocat sponsum architriclinus (Evangelium secundum Ioannem 2, 9)

  • Venerunt ergo ministri ad pontifices et pharisaeos; et dixerunt eis illi: “Quare non adduxistis eum?”. (Evangelium secundum Ioannem 7, 45)

  • Responderunt ministri: “Numquam sic locutus est homo”. (Evangelium secundum Ioannem 7, 46)

  • Cohors ergo et tribunus et ministri Iudaeorum comprehenderunt Iesum et ligaverunt eum (Evangelium secundum Ioannem 18, 12)

  • Stabant autem servi et ministri, qui prunas fecerant, quia frigus erat, et calefaciebant se; erat autem cum eis et Petrus stans et calefaciens se. (Evangelium secundum Ioannem 18, 18)

  • Respondit Iesus: “Regnum meum non est de mundo hoc; si ex hoc mundo esset regnum meum, ministri mei decertarent, ut non traderer Iudaeis; nunc autem meum regnum non est hinc”. (Evangelium secundum Ioannem 18, 36)


“Não se desencoraje se você precisa trabalhar muito para colher pouco. Se você pensasse em quanto uma só alma custou a Jesus, você nunca reclamaria!” São Padre Pio de Pietrelcina