Encontrados 242 resultados para: Miffres Mosen et Mosen et serpentem et Mosi Mosi et Moschis et colubris et Mosi Mosi et Moschis et colubris Milagres Moschis et Mosen et serpentem Milagres Moschis et Mosen et coluberrimos Mosen et Mosen et serpentem Milagres Mosen et Mosen et colubrum et Mosi Mosi et Mosen et colubrinum et Mosi et Mosen et colubrinum et Mosi mirabilia et Moysi et serpens Miilagres Mosen et Mosen et colubris et Mosi Mosi et Mosen et colubrinum

  • Sicut oboedivimus in cunctis Moysi, ita oboediemus et tibi; tantum sit Dominus Deus tuus tecum, sicut fuit cum Moyse. (Liber Iosue 1, 17)

  • Dixitque Iosue ad populum: “Sanctificamini; cras enim faciet Dominus inter vos mirabilia”. (Liber Iosue 3, 5)

  • sicut praeceperat Moyses famulus Domini filiis Israel, et scriptum est in volumine legis Moysi, altare de lapidibus impolitis, quos ferrum non tetigit. Et obtulerunt super eo holocausta Domino immolaveruntque pacificas victimas. (Liber Iosue 8, 31)

  • Et scripsit ibi super lapides exemplar legis Moysi, quod ille scripserat coram filiis Israel. (Liber Iosue 8, 32)

  • Qui responderunt: “Nuntiatum est nobis servis tuis, quod mandasset Dominus Deus tuus Moysi servo suo, ut traderet vobis omnem terram et disperderet cunctos habitatores eius; timuimus igitur valde pro animabus nostris, vestro terrore compulsi, et hoc consilium inivimus. (Liber Iosue 9, 24)

  • Sicut praeceperat Dominus Moysi servo suo, ita praecepit Moyses Iosue, et ille universa complevit; non praeteriit de universis mandatis ne unum quidem verbum, quod iusserat Dominus Moysi. (Liber Iosue 11, 15)

  • Domini enim sententia fuerat, ut indurarentur corda eorum, et pugnarent contra Israel et caderent et non mererentur ullam clementiam ac perirent, sicut praeceperat Dominus Moysi. (Liber Iosue 11, 20)

  • sorte omnia dividentes, sicut praeceperat Dominus in manu Moysi, novem tribubus et dimidiae tribui. (Liber Iosue 14, 2)

  • Sicut praeceperat Dominus Moysi, ita fecerunt filii Israel et diviserunt terram. (Liber Iosue 14, 5)

  • Veneruntque in conspectu Eleazari sacerdotis et Iosue filii Nun et principum dicentes: “Dominus praecepit per manum Moysi, ut daretur nobis possessio in medio fratrum nostrorum”. Deditque eis iuxta imperium Domini possessionem in medio fratrum patris earum. (Liber Iosue 17, 4)

  • Separate vobis urbes fugitivorum, de quibus locutus sum ad vos per manum Moysi, (Liber Iosue 20, 2)

  • locutique sunt ad eos in Silo terrae Chanaan atque dixerunt: “Dominus praecepit per manum Moysi, ut darentur nobis urbes ad habitandum et suburbana earum ad alenda iumenta”. (Liber Iosue 21, 2)


“Comunguemos com santo temor e com grande amor.” São Padre Pio de Pietrelcina