Mosaico decorativo

Encontrados 760 resultados para: Meo

  • Et ponam omnes montes meos in viam, et semitae meae exaltabuntur. (Liber Isaiae 49, 11)

  • sic erit verbum meum, quod egredietur de ore meo: non revertetur ad me vacuum, sed faciet, quaecumque volui, et prosperabitur in his, ad quae misi illud. (Liber Isaiae 55, 11)

  • adducam eos in montem sanctum meum et laetificabo eos in domo orationis meae: holocausta eorum et victimae eorum placebunt mihi super altari meo, quia domus mea domus orationis vocabitur cunctis populis”. (Liber Isaiae 56, 7)

  • Clama fortiter, ne cesses; quasi tuba exalta vocem tuam et annuntia populo meo scelera eorum et domui Iacob peccata eorum. (Liber Isaiae 58, 1)

  • Si averteris a sabbato pedem tuum, facere negotia tua in die sancto meo, et vocaveris sabbatum delicias et diem Domino sacrum gloriosum; et glorificaveris eum relinquens vias tuas et negotia tua et sermones tuos, (Liber Isaiae 58, 13)

  • Omne pecus Cedar congregabitur tibi, arietes Nabaioth ministrabunt tibi; offerentur super placabili altari meo, et domum gloriae meae glorificabo. (Liber Isaiae 60, 7)

  • Et aedificabunt filii peregrinorum muros tuos, et reges eorum ministrabunt tibi; in indignatione enim mea percussi te, sed in beneplacito meo misertus sum tui. (Liber Isaiae 60, 10)

  • Gloria Libani ad te veniet, cupressus, ulmus et abies simul, ad ornandum locum sanctuarii mei; et locum pedum meorum glorificabo. (Liber Isaiae 60, 13)

  • Gaudens gaudebo in Domino, et exsultabit anima mea in Deo meo, quia induit me vestimentis salutis et indumento iustitiae circumdedit me, quasi sponsum decoratum corona et quasi sponsam ornatam monilibus suis. (Liber Isaiae 61, 10)

  • “Torcular calcavi solus, et de gentibus non erat vir mecum; calcavi eos in furore meo et conculcavi eos in ira mea. Et aspersus est sanguis eorum super vestimenta mea, et omnia indumenta mea inquinavi. (Liber Isaiae 63, 3)

  • Dies enim ultionis in corde meo, annus redemptionis meae venit. (Liber Isaiae 63, 4)

  • Et conculcavi populos in furore meo et contrivi eos in indignatione mea et effudi in terram sanguinem eorum”. (Liber Isaiae 63, 6)


"A mansidão reprime a ira." São Padre Pio de Pietrelcina