Encontrados 65 resultados para: Melius
Melius est parum cum iustitia quam multi fructus sine aequitate. (Liber Proverbiorum 16, 8)
Possidere sapientiam quanto melius est auro; et acquirere prudentiam pretiosius est argento. (Liber Proverbiorum 16, 16)
Melius est humiliari cum mitibus quam dividere spolia cum superbis. (Liber Proverbiorum 16, 19)
Melius est sedere in angulo domatis quam cum muliere litigiosa et in domo communi. (Liber Proverbiorum 21, 9)
Melius est habitare in terra deserta quam cum muliere rixosa et iracunda. (Liber Proverbiorum 21, 19)
Melius est nomen bonum quam divitiae multae, super argentum et aurum gratia bona. (Liber Proverbiorum 22, 1)
Melius est enim ut dicatur tibi: “Ascende huc”, quam ut humilieris coram principe. (Liber Proverbiorum 25, 7)
Melius est sedere in angulo domatis quam cum muliere litigiosa et in domo communi. (Liber Proverbiorum 25, 24)
Nihil melius est homini quam comedere et bibere et ostendere animae suae bona de laboribus suis. Et hoc vidi de manu Dei esse. (Liber Ecclesiastes 2, 24)
Et deprehendi nihil esse melius quam laetari hominem in opere suo; nam haec est pars illius. Quis enim eum adducet, ut post se futura cognoscat? (Liber Ecclesiastes 3, 22)
Melius est duos esse simul quam unum: habent enim emolumentum in labore suo, (Liber Ecclesiastes 4, 9)
Custodi pedem tuum ingrediens domum Dei, nam accedere, ut audias, melius est quam cum stulti offerunt victimas: multo enim melior est oboedientia quam stultorum victimae, qui nesciunt se malum facere. (Liber Ecclesiastes 4, 17)