Encontrados 899 resultados para: Mei
Et dixit Sion: “Dereliquit me Dominus, et Dominus oblitus est mei”. (Liber Isaiae 49, 14)
Ecce in manibus meis descripsi te; muri tui coram me semper. (Liber Isaiae 49, 16)
Angustia et iudicio sublatus est. De generatione eius quis curabit? Quia abscissus est de terra viventium; propter scelus populi mei percussus est ad mortem. (Liber Isaiae 53, 8)
dabo eis in domo mea et in muris meis locum et nomen melius a filiis et filiabus: nomen sempiternum dabo eis, quod non peribit. (Liber Isaiae 56, 5)
Pro quo sollicita timuisti, quia mentita es et mei non es recordata neque cogitasti in corde tuo? Nonne, quia ego tacui et longo tempore, me non times? (Liber Isaiae 57, 11)
Et dicent: “Sternite, sternite, parate viam, auferte offendicula de via populi mei”. (Liber Isaiae 57, 14)
Gloria Libani ad te veniet, cupressus, ulmus et abies simul, ad ornandum locum sanctuarii mei; et locum pedum meorum glorificabo. (Liber Isaiae 60, 13)
Quia, qui collegerint illud, comedent et laudabunt Dominum; et, qui vindemiam fecerint, illud bibent in atriis sanctuarii mei. (Liber Isaiae 62, 9)
qui dicunt: “Recede! Non appropinques mihi, quia sanctificarem te”. Isti fumus sunt in naribus meis, ignis ardens tota die. (Liber Isaiae 65, 5)
Et educam de Iacob semen et de Iuda possidentem montes meos; et hereditabunt terram electi mei, et servi mei habitabunt ibi. (Liber Isaiae 65, 9)
numerabo vos in gladio, et omnes in caede corruetis; pro eo quod vocavi, et non respondistis, locutus sum, et non audistis, sed fecistis malum in oculis meis et, quod displicet mihi, elegistis”. (Liber Isaiae 65, 12)
Propter hoc haec dicit Dominus Deus: “Ecce servi mei comedent, et vos esurietis; ecce servi mei bibent, et vos sitietis; ecce servi mei laetabuntur, et vos confundemini; (Liber Isaiae 65, 13)