Encontrados 899 resultados para: Mei
Et cantant sicut choros ducentes: “Omnes fontes mei in te”. (Liber Psalmorum 87, 7)
Oculi mei languerunt prae afflictione. Clamavi ad te, Domine, tota die, expandi ad te manus meas. - (Liber Psalmorum 88, 10)
Elongasti a me amicum et proximum, et noti mei sunt tenebrae. (Liber Psalmorum 88, 19)
Si autem dereliquerint filii eius legem meam et in iudiciis meis non ambulaverint, (Liber Psalmorum 89, 31)
Non profanabo testamentum meum et, quae procedunt de labiis meis, non faciam irrita. (Liber Psalmorum 89, 35)
Et factus est mihi Dominus in praesidium, et Deus meus in rupem refugii mei; (Liber Psalmorum 94, 22)
Intellegam in via immaculata; quando venies ad me? Perambulabo in innocentia cordis mei, in medio domus meae. (Liber Psalmorum 101, 2)
Oculi mei ad fideles terrae, ut sedeant mecum; qui ambulat in via immaculata, hic mihi ministrabit. (Liber Psalmorum 101, 6)
Quia defecerunt sicut fumus dies mei, et ossa mea sicut cremium aruerunt. (Liber Psalmorum 102, 4)
A voce gemitus mei adhaesit os meum carni meae. (Liber Psalmorum 102, 6)
Tota die exprobrabant mihi inimici mei, exardescentes in me per me iurabant. (Liber Psalmorum 102, 9)
Dies mei sicut umbra declinaverunt, et ego sicut fenum arui. (Liber Psalmorum 102, 12)