Encontrados 1637 resultados para: Mea
Et tunc pertransiet ferrum militiae meae et populus famulorum meorum latera tua, et cades cum vulneratis eorum, cum venero. (Liber Iudith 6, 6)
Vos enim stabitis ad portam hac nocte, et exeam ego cum abra mea, et in diebus, post quos dixistis civitatem tradituros vos inimicis nostris, visitabit Dominus Israel in manu mea, sicut ego fido. (Liber Iudith 8, 33)
Respice in superbiam eorum, dimitte iram tuam in capita eorum; da in manu mea viduae, quam cogitavi, virtutem, (Liber Iudith 9, 9)
et percute servum ex labiis seductionis meae super principem et principem super servum eius; quassa elationem in manu viduae. (Liber Iudith 9, 10)
Etiam, etiam, Deus patris mei et Deus hereditatis Israel, dominator caelorum et terrae, creator aquarum, rex totius creaturae tuae, exaudi deprecationem meam (Liber Iudith 9, 12)
Et nunc plebs tua, quae habitat montanam, nisi sprevissent me, non elevassem lanceam meam super ipsos, sed sibi ipsi fecerunt haec. (Liber Iudith 11, 2)
Et adducam te per mediam Iudaeam, usque veniam contra Ierusalem et ponam sedem tuam in medio eius, et adduces eos sicut oves, quibus non est pastor. Et non muttiet canis lingua sua contra te, quoniam haec dicta sunt mihi secundum praescientiam meam et renuntiata sunt mihi, et missa sum nuntiare tibi”. (Liber Iudith 11, 19)
Dixitque ad eum Iudith: “Vivit anima tua, domine mi, quoniam non impendet ancilla tua, quae sunt mecum, quousque faciat Dominus in manu mea, quae voluit”. (Liber Iudith 12, 4)
Dixitque ad eum Iudith: “Et quae sum ego, ut contradicam domino meo? Quoniam omne, quod erit optimum in oculis eius, festinans faciam, et erit hoc mihi gaudium usque ad diem mortis meae”. (Liber Iudith 12, 14)
Et dixit Iudith: “Bibam, domine, quia magnificata est vita mea in me hodie prae omnibus diebus nativitatis meae”. (Liber Iudith 12, 18)
Discesseruntque omnes a facie, et nemo relictus est in cubiculo eius, a minimo usque ad magnum. Et stans Iudith ad caput eius dixit: “Domine, Domine, Deus omnium virtutum, respice in hac hora ad opera manuum mearum, ut exaltetur Ierusalem. (Liber Iudith 13, 4)
Quia nunc est tempus, ut suscipias hereditatem tuam et facias cogitationem meam in quassationem inimicorum, qui insurrexerunt super nos”. (Liber Iudith 13, 5)