Encontrados 1637 resultados para: Mea
Ne laeteris, inimica mea, super me quia cecidi: consurgam; cum sedeo in tenebris, Dominus lux mea est. (Prophetia Michaeae 7, 8)
Iram Domini porto, quoniam peccavi ei, donec iudicet causam meam et faciat iudicium meum; educet me in lucem, videbo iustitiam eius. (Prophetia Michaeae 7, 9)
Et aspiciet inimica mea et operietur confusione, quae dicit ad me: “Ubi est Dominus Deus tuus?”. Oculi mei videbunt in eam; nunc erit in conculcationem ut lutum platearum. (Prophetia Michaeae 7, 10)
Numquid non tu a principio, Domine, Deus meus, sanctus meus, qui non morieris? Domine, ad iudicium posuisti eam; petra mea, ad corripiendum fundasti eam. (Prophetia Habacuc 1, 12)
Super custodiam meam stabo et consistam super speculam et contemplabor, ut videam quid dicat mihi et quid respondeat ad querelam meam. (Prophetia Habacuc 2, 1)
Audivi, et conturbatus est venter meus, ad vocem contremuerunt labia mea. Ingreditur putredo in ossibus meis, et subter me vacillant gressus mei. Conquiescam in die tribulationis, ut ascendat super populum, qui invadit nos. (Prophetia Habacuc 3, 16)
Dominus Deus fortitudo mea et ponet pedes meos quasi cervorum et super excelsa mea deducet me. Magistro chori. Ad sonitum chordarum. (Prophetia Habacuc 3, 19)
Et extendam manum meam super Iudam et super omnes habitantes Ierusalem; et disperdam de loco hoc reliquias Baal et nomina aedituorum cum sacerdotibus (Prophetia Sophoniae 1, 4)
Propterea vivo ego, dicit Dominus exercituum, Deus Israel, quia Moab ut Sodoma erit, et filii Ammon quasi Gomorra, possessio spinarum et acervi salis et desertum usque in aeternum; reliquiae populi mei diripient eos, et residui gentis meae possidebunt illos”. (Prophetia Sophoniae 2, 9)
Quapropter exspecta me, dicit Dominus, in die qua surgam ut testis; quia iudicium meum, ut congregem gentes et colligam regna, ut effundam super eas indignationem meam, omnem iram furoris mei; in igne enim zeli mei devorabitur omnis terra. (Prophetia Sophoniae 3, 8)
Respexistis ad amplius, et ecce factum est minus; et intulistis in domum, et exsufflavi illud. Quam ob causam?, dicit Dominus exercituum. Quia domus mea deserta est, et vos festinatis unusquisque in domum suam. (Prophetia Aggaei 1, 9)
Et respondit Aggaeus et dixit: “Sic populus iste et sic gens ista ante faciem meam, dicit Dominus, et sic omne opus manuum eorum et omnia, quae offerunt ibi, contaminata sunt. (Prophetia Aggaei 2, 14)