Encontrados 1637 resultados para: Mea
Et dixit ad me: “Fili hominis, vade ad domum Israel et loqueris verba mea ad eos. (Prophetia Ezechielis 3, 4)
ut adamantem et duriorem silice dedi faciem tuam: ne timeas eos neque metuas a facie eorum, quia domus exasperans est”. (Prophetia Ezechielis 3, 9)
Et surgens egressus sum in campum, et ecce ibi gloria Domini stabat quasi gloria, quam vidi iuxta fluvium Chobar, et cecidi in faciem meam. (Prophetia Ezechielis 3, 23)
Et dixi: “Heu, Domine Deus, ecce anima mea non est polluta, et morticinum et laceratum a bestiis non comedi ab infantia mea usque nunc, et non est ingressa in os meum caro immunda”. (Prophetia Ezechielis 4, 14)
Et contempsit iudicia mea, ut plus esset impia quam gentes, et praecepta mea ultra quam terrae, quae in circuitu eius sunt: iudicia enim mea proiecerunt et in praeceptis meis non ambulaverunt. (Prophetia Ezechielis 5, 6)
Idcirco haec dicit Dominus Deus: Quia tumultuati estis magis quam gentes, quae in circuitu vestro sunt, et in praeceptis meis non ambulastis et iudicia mea non fecistis et iuxta iudicia gentium, quae in circuitu vestro sunt, non estis operati, (Prophetia Ezechielis 5, 7)
Et complebo furorem meum et requiescere faciam indignationem meam in eis et consolabor; et scient quia ego Dominus locutus sum in zelo meo, cum implevero indignationem meam in eis. (Prophetia Ezechielis 5, 13)
Qui longe est, peste morietur; qui autem prope, gladio corruet; et, qui relictus fuerit et obsessus, fame morietur, et complebo indignationem meam in eis. (Prophetia Ezechielis 6, 12)
Et extendam manum meam super eos et faciam terram desolatam et destitutam a deserto usque Rebla in omnibus habitationibus eorum, et scient quia ego Dominus”. (Prophetia Ezechielis 6, 14)
Nunc de propinquo effundam iram meam super te et complebo furorem meum in te et iudicabo te iuxta vias tuas et imponam tibi omnia scelera tua; (Prophetia Ezechielis 7, 8)
Canite tuba, praeparentur omnia, sed non est qui vadat ad proelium; ira enim mea super universam pompam eius. (Prophetia Ezechielis 7, 14)
Et avertam faciem meam ab eis, et violabunt thesaurum meum absconditum; et introibunt in illud praedones et contaminabunt illud (Prophetia Ezechielis 7, 22)