Encontrados 522 resultados para: Manus
Si est tibi intellectus, responde proximo; sin autem, sit manus tua super os tuum, ne capiaris in verbo indisciplinato et confundaris. (Liber Ecclesiasticus 5, 14)
Non litiges cum homine potente, ne forte incidas in manus illius. (Liber Ecclesiasticus 8, 1)
Multi potentes exhonorati sunt valide, et gloriosi traditi sunt in manus alterorum. (Liber Ecclesiasticus 11, 6)
Humiliare Deo et exspecta manus eius. (Liber Ecclesiasticus 13, 9)
qui requiescit iuxta domum illius et in parietibus illius figens palum, statuet casulam suam ad manus illius et requiescet in deversorio bonorum per aevum. (Liber Ecclesiasticus 14, 25)
fimo boum comparatus est piger: et omnis, qui tetigerit eum, excutiet manus. (Liber Ecclesiasticus 22, 2)
Manus debiles et genua dissoluta mulier, quae non beatificat virum suum. (Liber Ecclesiasticus 25, 32)
Donec accipiat, osculatur manus dantis et de possessionibus proximi humiliat vocem suam; (Liber Ecclesiasticus 29, 5)
Melius est enim, ut filii tui te rogent, quam te respicere in manus filiorum tuorum. (Liber Ecclesiasticus 33, 22)
Operare per servum et invenies requiem; laxa manus illi, et quaeret libertatem. (Liber Ecclesiasticus 33, 26)
Averte a delicto et dirige manus et ab omni peccato munda cor tuum; (Liber Ecclesiasticus 38, 10)
Est enim tempus, quando per manus illorum est solacium. (Liber Ecclesiasticus 38, 13)