Encontrados 338 resultados para: Manum

  • Et ait Dominus ad Moysen: “Extende manum tuam super mare, ut revertantur aquae ad Aegyptios super currus et equites eorum”. (Liber Exodus 14, 26)

  • Cumque extendisset Moyses manum contra mare, reversum est primo diluculo ad priorem locum; fugientibusque Aegyptiis occurrerunt aquae, et involvit eos Dominus in mediis fluctibus. (Liber Exodus 14, 27)

  • et manum magnam, quam exercuerat Dominus contra eos; timuitque populus Dominum et crediderunt Domino et Moysi servo eius. (Liber Exodus 14, 31)

  • Extendisti manum tuam, devoravit eos terra. (Liber Exodus 15, 12)

  • dixeruntque filii Israel ad eos: “Utinam mortui essemus per manum Domini in terra Aegypti, quando sedebamus super ollas carnium et comedebamus panem in saturitate. Cur eduxistis nos in desertum istud, ut occideretis omnem coetum fame?”. (Liber Exodus 16, 3)

  • oculum pro oculo, dentem pro dente, manum pro manu, pedem pro pede, (Liber Exodus 21, 24)

  • Si latet fur, dominus domus applicabitur ad Deum et iurabit quod non extenderit manum in rem proximi sui. (Liber Exodus 22, 7)

  • iusiurandum per Dominum erit in medio quod non extenderit manum ad rem proximi sui; suscipietque dominus iuramentum, et ille reddere non cogetur. (Liber Exodus 22, 10)

  • Non suscipies famam falsam nec iunges manum tuam cum impio, ut dicas falsum testimonium. (Liber Exodus 23, 1)

  • Nec in electos filiorum Israel misit manum suam; videruntque Deum et comederunt ac biberunt. (Liber Exodus 24, 11)

  • tollamque manum meam, et videbis posteriora mea; faciem autem meam videre non poteris”. (Liber Exodus 33, 23)

  • Omnes viri et mulieres mente prompta obtulerunt donaria, ut fierent opera, quae iusserat Dominus per manum Moysi. Cuncti filii Israel voluntaria Domino dedicaverunt. (Liber Exodus 35, 29)


“Um dia você verá surgir o infalível triunfo da justiça Divina sobre a injustiça humana”. São Padre Pio de Pietrelcina