Encontrados 457 resultados para: Manassen tribus Beniamin tribus Efraim et Manasse tribus Beniamin tribus Efraim et Manasse tribus Benjamin tribus Efraim

  • Benedixitque eis in die illo dicens: “In te benedicet Israel atque dicet: "Faciat te Deus sicut Ephraim et sicut Manasse!"”. Constituitque Ephraim ante Manassen. (Liber Genesis 48, 20)

  • Beniamin lupus rapax; mane comedet praedam et vespere dividet spolia”. (Liber Genesis 49, 27)

  • et vidit Ephraim filios usque ad tertiam generationem; filii quoque Machir filii Manasse nati sunt in genibus Ioseph. (Liber Genesis 50, 23)

  • Issachar, Zabulon et Beniamin, (Liber Exodus 1, 3)

  • quae concepit et peperit filium et videns eum elegantem abscondit tribus mensibus. (Liber Exodus 2, 2)

  • Extenditque Moyses manum in caelum, et factae sunt tenebrae horribiles in universa terra Aegypti tribus diebus. (Liber Exodus 10, 22)

  • Tulit autem Moyses Israel de mari Rubro, et egressi sunt in desertum Sur; ambulaveruntque tribus diebus per solitudinem et non inveniebant aquam. (Liber Exodus 15, 22)

  • Tribus vicibus per singulos annos mihi festa celebrabitis. (Liber Exodus 23, 14)

  • Scripsit autem Moyses universos sermones Domini; et mane consurgens aedificavit altare ad radices montis et duodecim lapides per duodecim tribus Israel. (Liber Exodus 24, 4)

  • Habebuntque nomina filiorum Israel: duodecim nominibus caelabuntur, singuli lapides nominibus singulorum per duodecim tribus. (Liber Exodus 28, 21)

  • Tribus temporibus anni apparebit omne masculinum tuum in conspectu omnipotentis Domini, Dei Israel. (Liber Exodus 34, 23)

  • Beca, id est dimidium sicli iuxta mensuram sicli sanctuarii, dedit quisquis transit ad censum a viginti annis et supra, de sescentis tribus milibus et quingentis quinquaginta armatorum. (Liber Exodus 38, 26)


“Deus nunca me recusou um pedido”. São Padre Pio de Pietrelcina