Encontrados 3589 resultados para: Man
manifestata autem nunc per illustrationem salvatoris nostri Iesu Christi, qui destruxit quidem mortem, illuminavit autem vitam et incorruptionem per evangelium, (Epistula II ad Timotheum 1, 10)
si non credimus, ille fidelis manet, negare enim seipsum non potest. (Epistula II ad Timotheum 2, 13)
servum autem Domini non oportet litigare, sed mansuetum esse ad omnes, aptum ad docendum, patientem, (Epistula II ad Timotheum 2, 24)
cum mansuetudine corripientem eos, qui resistunt, si quando det illis Deus paenitentiam ad cognoscendam veritatem, (Epistula II ad Timotheum 2, 25)
Erunt enim homines seipsos amantes, cupidi, elati, superbi, blasphemi, parentibus inoboedientes, ingrati, scelesti, (Epistula II ad Timotheum 3, 2)
sed ultra non proficient, insipientia enim eorum manifesta erit omnibus, sicut et illorum fuit. (Epistula II ad Timotheum 3, 9)
Tu vero permane in his, quae didicisti et credita sunt tibi, sciens a quibus didiceris, (Epistula II ad Timotheum 3, 14)
Erastus remansit Corinthi, Trophimum autem reliqui infirmum Mileti. (Epistula II ad Timotheum 4, 20)
manifestavit autem temporibus suis verbum suum in praedicatione, quae credita est mihi secundum praeceptum salvatoris nostri Dei, (Epistula ad Titum 1, 3)
Tito germano filio secundum communem fidem: gratia et pax a Deo Patre et Christo Iesu salvatore nostro. (Epistula ad Titum 1, 4)
non intendentes Iudaicis fabulis et mandatis hominum aversantium veritatem. (Epistula ad Titum 1, 14)
neminem blasphemare, non litigiosos esse, modestos, omnem ostendentes mansuetudinem ad omnes homines. (Epistula ad Titum 3, 2)