Encontrados 3589 resultados para: Man
Surgens autem Paulus et manu silentium indicens ait: “Viri Israelitae et qui timetis Deum, audite. (Actus Apostolorum 13, 16)
Cumque dimissa esset synagoga, secuti sunt multi Iudaeorum et colentium proselytorum Paulum et Barnabam, qui loquentes suadebant eis, ut permanerent in gratia Dei. (Actus Apostolorum 13, 43)
Videntes autem turbas Iudaei, repleti sunt zelo; et contradicebant his, quae a Paulo dicebantur, blasphemantes. (Actus Apostolorum 13, 45)
Multo igitur tempore demorati sunt, fiducialiter agentes in Domino, testimonium perhibente verbo gratiae suae, dante signa et prodigia fieri per manus eorum. (Actus Apostolorum 14, 3)
Quod ubi audierunt apostoli Barnabas et Paulus, conscissis tunicis suis, exsilierunt in turbam clamantes (Actus Apostolorum 14, 14)
Supervenerunt autem ab Antiochia et Iconio Iudaei et persuasis turbis lapidantesque Paulum trahebant extra civitatem aestimantes eum mortuum esse. (Actus Apostolorum 14, 19)
confirmantes animas discipulorum, exhortantes, ut permanerent in fide, et quoniam per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum Dei. (Actus Apostolorum 14, 22)
scribentes per manum eorum: “Apostoli et presbyteri fratres his, qui sunt Antiochiae et Syriae et Ciliciae, fratribus ex gentibus, salutem! (Actus Apostolorum 15, 23)
Quoniam audivimus quia quidam ex nobis, quibus non mandavimus, exeuntes turbaverunt vos verbis evertentes animas vestras, (Actus Apostolorum 15, 24)
perambulabat autem Syriam et Ciliciam confirmans ecclesias. (Actus Apostolorum 15, 41)
Cum autem baptizata esset et domus eius, deprecata est dicens: “Si iudicastis me fidelem Domino esse, introite in domum meam et manete”; et coegit nos. (Actus Apostolorum 16, 15)
et annuntiant mores, quos non licet nobis suscipere neque facere, cum simus Romani”. (Actus Apostolorum 16, 21)