Mosaico decorativo

Encontrados 3589 resultados para: Man

  • Vae Assur, virga furoris mei et baculus in manu mea, indignatio mea! (Liber Isaiae 10, 5)

  • Ad gentem impiam mitto eum et contra populum furoris mei mando illi, ut auferat spolia et diripiat praedam et ponat illum in conculcationem quasi lutum platearum. (Liber Isaiae 10, 6)

  • Quomodo apprehendit manus mea regna idololatra, quorum simulacra plura sunt quam in Ierusalem et in Samaria, (Liber Isaiae 10, 10)

  • Dixit enim: “In fortitudine manus meae feci et in sapientia mea, prudens sum enim; et abstuli terminos populorum et scrinia eorum depraedatus sum et detraxi quasi potens in sublimi sedentes; (Liber Isaiae 10, 13)

  • et apprehendit quasi nidum manus mea fortitudinem populorum; et sicut colliguntur ova derelicta, sic universam terram ego congregavi, et non fuit qui moveret pennam aut aperiret os et ganniret”. (Liber Isaiae 10, 14)

  • hodie in Nob stabit: agitabit manum suam ad montem filiae Sion, collem Ierusalem. (Liber Isaiae 10, 32)

  • sed iudicabit in iustitia pauperes et decernet in aequitate pro mansuetis terrae; et percutiet terram virga oris sui et spiritu labiorum suorum interficiet impium. (Liber Isaiae 11, 4)

  • Et ludet infans ab ubere super foramine aspidis; et in cavernam reguli, qui ablactatus fuerit, manum suam mittet. (Liber Isaiae 11, 8)

  • Et erit in die illa: rursus extendet Dominus manum suam ad possidendum residuum populi sui, quod relictum erit ab Assyria et ab Aegypto et a Phatros et ab Aethiopia et ab Elam et a Sennaar et ab Emath et ab insulis maris; (Liber Isaiae 11, 11)

  • Et volabunt in umeros Philisthim ad mare, simul praedabuntur filios orientis: in Edom et Moab extendent manus suas, et filii Ammon oboedient eis. (Liber Isaiae 11, 14)

  • Et exsiccabit Dominus linguam maris Aegypti et levabit manum suam super flumen in fortitudine spiritus sui et percutiet illud in septem rivos, ita ut transire faciat eos calceatos. (Liber Isaiae 11, 15)

  • Super montem decalvatum levate signum, exaltate vocem, levate manum, et ingrediantur portas ducum. (Liber Isaiae 13, 2)


"Submeter-se não significa ser escravo, mas ser livre para receber santos conselhos." São Padre Pio de Pietrelcina