Encontrados 3589 resultados para: Man
et decepit me in abscondito cor meum, et osculatus sum manum meam ore meo, (Liber Iob 31, 27)
foris non mansit peregrinus, ostium meum viatori patuit; (Liber Iob 31, 32)
qui non accipit personas principum nec cognovit opulentum, cum disceptaret contra pauperem? Opus enim manuum eius sunt universi. (Liber Iob 34, 19)
Quia addit super peccata sua delictum, inter nos plaudit manibus et multiplicat sermones suos contra Deum”. (Liber Iob 34, 37)
Porro si iuste egeris, quid donabis ei? Aut quid de manu tua accipiet? (Liber Iob 35, 7)
In manibus abscondit lucem et praecipit ei, ut percutiat. (Liber Iob 36, 32)
Qui in manu omnium hominum signat, ut noverint singuli opera sua. (Liber Iob 37, 7)
Quis praeparat corvo escam suam, quando pulli eius clamant ad Deum vagantes, eo quod non habeant cibos? (Liber Iob 38, 41)
In petris manet et in praeruptis silicibus commoratur atque in culmine et arce. (Liber Iob 39, 28)
“Ecce leviter locutus sum, quid respondebo tibi? Manum meam ponam super os meum. (Liber Iob 40, 4)
Pone super eum manum tuam; memento belli nec ultra addas. (Liber Iob 40, 32)
Quis revelabit faciem indumenti eius, et duplicia mandibulae eius quis intrabit? (Liber Iob 41, 5)