Encontrados 3589 resultados para: Man
Deus non proiciet simplicem nec porriget manum malignis, (Liber Iob 8, 20)
Terra data est in manus impii, vultum iudicum eius operit; quod si non ille est, quis ergo est? (Liber Iob 9, 24)
Si lotus fuero quasi aquis nivis, et lixivo mundavero manus meas, (Liber Iob 9, 30)
Non est qui utrumque valeat arguere et ponere manum suam in ambobus. (Liber Iob 9, 33)
Numquid bonum tibi videtur, si opprimas me et calumnieris me, opus manuum tuarum, et super consilium impiorum arrideas? (Liber Iob 10, 3)
Numquid sicut dies hominis dies tui, et anni tui sicut humana sunt tempora, (Liber Iob 10, 5)
cum scias quia nihil impium fecerim, et sit nemo, qui de manu tua possit eruere? (Liber Iob 10, 7)
Manus tuae fecerunt me et plasmaverunt me totum in circuitu; et sic repente praecipitas me? (Liber Iob 10, 8)
Tu autem, si cor tuum firmaveris et expanderis ad eum manus tuas, (Liber Iob 11, 13)
si iniquitatem, quae est in manu tua, abstuleris a te, et non manserit in tabernaculo tuo iniustitia, (Liber Iob 11, 14)
Tranquilla sunt tabernacula praedonum et secura iis, qui provocant Deum, iis, qui Deum tenent manu sua. (Liber Iob 12, 6)
Quis ignorat in omnibus his quod manus Domini hoc fecerit? (Liber Iob 12, 9)