Encontrados 3589 resultados para: Man
Quoniam ancilla tua Deum colit et servit nocte ac die Deo caeli. Et nunc manebo penes te, domine meus, et exiet ancilla tua per noctem ad vallem et orabo ad Deum, et indicabit mihi quando fecerint peccata eorum. (Liber Iudith 11, 17)
Et dixit Holofernes ad eam: “Bene fecit Deus, qui misit te ante filios plebis tuae, ut fiat in manibus nostris virtus, in eis autem, qui spreverunt dominum meum perditio. (Liber Iudith 11, 22)
Et dixit Iudith: “Non manducabo ex eis, ne fiat mihi offensio, sed ex eis, quae allata sunt, praebebitur mihi”. (Liber Iudith 12, 2)
Dixitque ad eum Iudith: “Vivit anima tua, domine mi, quoniam non impendet ancilla tua, quae sunt mecum, quousque faciat Dominus in manu mea, quae voluit”. (Liber Iudith 12, 4)
Et praecepit Holofernes custodibus suis, ne prohiberent eam. Et permansit in castris triduum. Et exiebat per noctem in vallem Betuliae et baptizabat se in fontem aquae. (Liber Iudith 12, 7)
Et introiens munda manebat in tabernaculo, usque dum afferretur esca eius in vesperum. (Liber Iudith 12, 9)
Et dixit Bagoae spadoni, qui erat praepositus super omnia ipsius: “Vadens suade mulieri Hebraeae, quae est apud te, ut veniat ad nos et manducet et bibat nobiscum. (Liber Iudith 12, 11)
Et surgens exornavit se vestimento suo et omni muliebri ornatu, et praecessit ancilla eius et stravit ei contra Holofernen in terra stragula, quae acceperat a Bagoa in cotidianum usum, ut manducaret discumbens super ea. (Liber Iudith 12, 15)
Et accipiens manducavit et bibit coram illo ea, quae praeparaverat ipsi ancilla sua. (Liber Iudith 12, 19)
Discesseruntque omnes a facie, et nemo relictus est in cubiculo eius, a minimo usque ad magnum. Et stans Iudith ad caput eius dixit: “Domine, Domine, Deus omnium virtutum, respice in hac hora ad opera manuum mearum, ut exaltetur Ierusalem. (Liber Iudith 13, 4)
Quae dixit ad eos voce magna: “Laudate Dominum nostrum, laudate, quia non abstulit misericordiam suam a domo Israel, sed conteruit inimicos nostros per manum meam in hac nocte”. (Liber Iudith 13, 14)
Et proferens caput de pera sua ostendit et dixit eis: “Ecce caput Holofernis principis militiae virtutis Assyriorum, et ecce conopeum, in quo recumbebat in ebrietate sua. Et percussit eum Dominus in manu feminae. (Liber Iudith 13, 15)