Encontrados 3589 resultados para: Man
Quam ob rem iratus Dominus contra Amasiam misit ad illum prophetam, qui diceret ei: “Cur adorasti deos, qui non liberaverunt populum suum de manu tua?”. (Liber II Paralipomenon 25, 15)
Noluit audire Amasias, eo quod Domini esset voluntas, ut traderetur in manibus hostium propter cultum deorum Edom. (Liber II Paralipomenon 25, 20)
Fuit autem exercitus bellatorum eius, qui procedebant ad proelia in turmis secundum numerum census per manum Iehiel scribae Maasiaeque praefecti sub manu Hananiae, qui erat de ducibus regis. (Liber II Paralipomenon 26, 11)
Iratusque est Ozias et tenens in manu turibulum, ut adoleret incensum, minabatur sacerdotibus. Statimque orta est lepra in fronte eius coram sacerdotibus in domo Domini super altare thymiamatis. (Liber II Paralipomenon 26, 19)
Tradiditque eum Dominus Deus eius in manu regis Syriae, qui percussit eum multosque captivos de eo cepit et adduxit in Damascum. Manibus quoque regis Israel traditus est et percussus plaga grandi. (Liber II Paralipomenon 28, 5)
Erat autem ibi propheta Domini nomine Oded, qui egressus obviam exercitui venienti in Samariam dixit eis: “Ecce, iratus Dominus, Deus patrum vestrorum, contra Iudam tradidit eos in manibus vestris, et occidistis eos atrociter, ita ut ad caelum pertingeret vestra crudelitas. (Liber II Paralipomenon 28, 9)
necnon de filiis Heman Iahiel et Semei; sed et de filiis Idithun Semeias et Oziel. (Liber II Paralipomenon 29, 14)
Congregaveruntque fratres suos et sanctificati sunt et ingressi iuxta mandatum regis et imperium Domini, ut expiarent domum Dei. (Liber II Paralipomenon 29, 15)
Applicaverunt hircos pro peccato coram rege et universa multitudine imposueruntque manus suas super eos, (Liber II Paralipomenon 29, 23)
Constituit quoque Levitas in domo Domini cum cymbalis et psalteriis et citharis secundum dispositionem David et Gad videntis regis et Nathan prophetae; siquidem Domini praeceptum fuit per manum prophetarum eius. (Liber II Paralipomenon 29, 25)
Ezechias autem etiam haec addidit: “Nunc, impletis manibus vestris Domino, accedite et afferte victimas et sacrificia pro gratiarum actione in domo Domini”. Attulit ergo universa multitudo hostias et sacrificia pro gratiarum actione, et omnis voluntarius et proni animi holocausta. (Liber II Paralipomenon 29, 31)
Misit quoque Ezechias ad omnem Israel et Iudam scri psitque et epistulas ad Ephraim et Manassen, ut venirent ad domum Domini in Ierusalem et facerent Pascha Domino, Deo Israel. (Liber II Paralipomenon 30, 1)