Encontrados 314 resultados para: Malum
Pedes enim illorum ad malum currunt et festinant, ut effundant sanguinem. (Liber Proverbiorum 1, 16)
Ne moliaris amico tuo malum, cum ille apud te sedeat cum fiducia. (Liber Proverbiorum 3, 29)
Prava in corde suo machinatur, malum in omni tempore, iurgia seminat. (Liber Proverbiorum 6, 14)
cor machinans cogitationes pravas, pedes veloces ad currendum in malum, (Liber Proverbiorum 6, 18)
Timor Domini odisse malum; arrogantiam et superbiam et viam pravam et os bilingue detestor. (Liber Proverbiorum 8, 13)
Si sapiens fueris, tibimetipsi eris; si autem illusor, solus portabis malum. (Liber Proverbiorum 9, 12)
Fortitudo simplici via Domini et ruina his, qui operantur malum. (Liber Proverbiorum 10, 29)
Nuntius impius cadet in malum, legatus autem fidelis sanitas. (Liber Proverbiorum 13, 17)
Peccatores persequitur malum, et iustis retribuentur bona. (Liber Proverbiorum 13, 21)
Nonne errant, qui operantur malum? Misericordia et veritas iis, qui praeparant bona. (Liber Proverbiorum 14, 22)
Universa secundum proprium finem operatus est Dominus; impium quoque ad diem malum. (Liber Proverbiorum 16, 4)
Vir impius fodit malum, et in labiis eius quasi ignis ardens. (Liber Proverbiorum 16, 27)