Encontrados 297 resultados para: Magna
Et movit inde Ionathas castra et applicuit ad Ascalonem, et exierunt de civitate obviam illi in magna gloria. (Liber I Maccabaeorum 10, 86)
et responderunt voce magna dicentes: “Tu es dux noster loco Iudae et Ionathae fratris tui; (Liber I Maccabaeorum 13, 8)
Et ascenderunt, qui erant in civitate, cum uxoribus et filiis supra murum, scissis tunicis suis, et clamaverunt voce magna postulantes a Simone dextras sibi dari (Liber I Maccabaeorum 13, 45)
Fecit pacem super terram, et laetatus est Israel laetitia magna. (Liber I Maccabaeorum 14, 11)
Quoniam frequenter facta sunt proelia in regione, Simon autem filius Matthathiae, filius ex filiis Ioarib, et fratres eius dederunt se periculo et restiterunt adversariis gentis suae, ut starent sancta ipsorum et lex; et gloria magna glorificaverunt gentem suam. (Liber I Maccabaeorum 14, 29)
et fecit eum amicum suum et glorificavit eum gloria magna. (Liber I Maccabaeorum 14, 39)
Cum autem obtinuerimus regnum nostrum, glorificabimus te et gentem tuam et templum gloria magna, ita ut manifestetur gloria vestra in universa terra”. (Liber I Maccabaeorum 15, 9)
Reversus autem cum ira ad regem renuntiavit ei verba ista et gloriam Simonis et universa, quae vidit; et iratus est rex ira magna. (Liber I Maccabaeorum 15, 36)
Erat enim misereri commixtae multitudinis prostrationem et summi sacerdotis in magna agonia constituti exspectationem. (Liber II Maccabaeorum 3, 21)
Tunc stabit iustus in magna constantia adversus eos, qui angustiaverunt illum et qui spreverunt labores eius. (Liber Sapientiae 5, 1)
Tu autem, dominator virtutis, cum clementia iudicas et cum magna indulgentia disponis nos: subest enim tibi, cum volueris, posse. (Liber Sapientiae 12, 18)
Postea non suffecit errasse eos circa Dei scientiam, sed et in magno viventes inscientiae bello, tot et tam magna mala pacem appellant. (Liber Sapientiae 14, 22)