Encontrados 334 resultados para: Magna Tribulationis
Et post duos annos dierum misit rex principem tributorum in civitates Iudae et venit Ierusalem cum turba magna; (Liber I Maccabaeorum 1, 29)
et locutus est ad eos verba pacifica in dolo, et crediderunt ei. Et irruit super civitatem repente et percussit eam plaga magna et perdidit populum multum ex Israel. (Liber I Maccabaeorum 1, 30)
Et facta est ira magna super Israel valde. (Liber I Maccabaeorum 1, 64)
Et respondit Matthathias et dixit magna voce: “Etsi omnes gentes, quae in domo regni sunt, regi oboediunt, ut discedat unusquisque ab officio patrum suorum, et consentiunt mandatis eius, (Liber I Maccabaeorum 2, 19)
Et exclamavit Matthathias voce magna in civitate dicens: “Omnis, qui zelum habet legis statuens testamentum, exeat post me”. (Liber I Maccabaeorum 2, 27)
Et tubis bucinaverunt et clamaverunt voce magna. (Liber I Maccabaeorum 3, 54)
Et facta est salus magna in Israel in die illa. (Liber I Maccabaeorum 4, 25)
Et facta est laetitia in populo magna valde, et aversum est opprobrium gentium. (Liber I Maccabaeorum 4, 58)
Et bellabat Iudas adversus filios Esau in Idumaea, in Acrabattane, quia circumsedebant Israel; et percussit eos plaga magna, compressit eos et cepit spolia eorum. (Liber I Maccabaeorum 5, 3)
Ut audivit autem Iudas et populus sermones istos, convenit ecclesia magna cogitare quid facerent fratribus suis, qui in tribulatione erant et expugnabantur ab eis. (Liber I Maccabaeorum 5, 16)
Et assumpsit eos, qui erant de Galilaea et in Arbattis, cum uxoribus et natis et omnibus, quae erant illis, et adduxit in Iudaeam cum laetitia magna. (Liber I Maccabaeorum 5, 23)
Et cognoverunt castra Timothei quia Maccabaeus est, et refugerunt a facie eius; et percussit eos plaga magna, et ceciderunt ex eis in die illa fere octo milia virorum. (Liber I Maccabaeorum 5, 34)