Encontrados 446 resultados para: Mãe
Favus mellis composita verba, dulcedo animae et sanitas ossium. (Liber Proverbiorum 16, 24)
Qui generat stultum, maerorem generat sibi, sed nec pater in fatuo laetabitur. (Liber Proverbiorum 17, 21)
Os stulti ruina eius, et labia ipsius laqueus animae eius. (Liber Proverbiorum 18, 7)
Ubi non est scientia animae, non est bonum; et, qui festinus est pedibus, offendit. (Liber Proverbiorum 19, 2)
Facere misericordiam et iudicium magis placet Domino quam victimae. (Liber Proverbiorum 21, 3)
Spinae et laquei in via perversi, custos autem animae suae longe recedit ab eis. (Liber Proverbiorum 22, 5)
ne forte discas semitas eius et sumas scandalum animae tuae. (Liber Proverbiorum 22, 25)
Si dixeris: “Nesciebamus hoc”; nonne qui ponderator est cordis, ipse intellegit, et servatorem animae tuae nihil fallit reddetque homini iuxta opera sua? (Liber Proverbiorum 24, 12)
Sic, scito, est sapientia animae tuae; quam cum inveneris, erit tibi posteritas, et spes tua non peribit. (Liber Proverbiorum 24, 14)
Aqua frigida animae sitienti et nuntius bonus de terra longinqua. (Liber Proverbiorum 25, 25)
Hominem, animae cuiusdam sanguine gravatum, si usque ad lacum fugerit, nemo sustineat. (Liber Proverbiorum 28, 17)
Erudi filium tuum, et refrigerabit te et dabit delicias animae tuae. (Liber Proverbiorum 29, 17)