Encontrados 446 resultados para: Mãe
Taedet animam meam vitae meae; dimittam adversum me eloquium meum, loquar in amaritudine animae meae. (Liber Iob 10, 1)
Oculi autem impiorum deficient, et effugium peribit ab eis; et spes illorum exhalatio animae”. (Liber Iob 11, 20)
Simul venerunt turmae eius et fecerunt sibi viam adversus me et obsederunt in gyro tabernaculum meum. (Liber Iob 19, 12)
Alius vero moritur in amaritudine animae absque ullis opibus; (Liber Iob 21, 25)
Si voluissem ire ad eos, sedebam primus; cumque sederem quasi rex, circumstante exercitu, eram tamen maerentium consolator. (Liber Iob 29, 25)
Abominabilis ei fit in vita sua panis, et animae illius cibus ante desiderabilis. (Liber Iob 33, 20)
multi dicunt animae meae: “Non est salus ipsi in Deo”. (Liber Psalmorum 3, 3)
Turbatus est a maerore oculus meus, inveteravi inter omnes inimicos meos. (Liber Psalmorum 6, 8)
Quoniam gloriatur peccator in desideriis animae suae, et avarus sibi benedicit. (Liber Psalmorum 10, 3)
Magistro chori. David. In Domino confido, quomodo dicitis animae meae: “Transmigra in montem sicut passer! (Liber Psalmorum 11, 1)
Exsultabo et laetabor in misericordia tua, quoniam respexisti humilitatem meam; agnovisti necessitates animae meae (Liber Psalmorum 31, 8)
Miserere mei, Domine, quoniam tribulor; conturbatus est in maerore oculus meus, anima mea et venter meus. (Liber Psalmorum 31, 10)