Encontrados 932 resultados para: Lie
Et Ionathas et Simon tulerunt Iudam fratrem suum et sepelierunt eum in sepulcro patrum suorum in Modin. (Liber I Maccabaeorum 9, 19)
Et fugerunt alienigenae, qui erant in munitionibus, quas Bacchides aedificaverat, (Liber I Maccabaeorum 10, 12)
Et abstulit filiam suam et dedit eam Demetrio et alienavit se ab Alexandro, et manifestatae sunt inimicitiae eorum. (Liber I Maccabaeorum 11, 12)
Et mentitus est omnia, quaecumque dixit, et abalienavit se a Ionatha et non retribuit ei secundum beneficia, quae sibi tribuerat, et vexabat eum valde. (Liber I Maccabaeorum 11, 53)
Et ecce castra alienigenarum occurrebant ei in campo et tendebant ei insidias in montibus; ipsi autem occurrerunt ex adverso. (Liber I Maccabaeorum 11, 68)
Et ceciderunt de alienigenis in die illa tria milia virorum; et reversus est Ionathas in Ierusalem. (Liber I Maccabaeorum 11, 74)
tentavimus mittere ad vos renovare fraternitatem et amicitiam, ne forte alieni efficiamur a vobis; multa enim tempora transierunt, ex quo misistis ad nos. (Liber I Maccabaeorum 12, 10)
Et noluit ea accipere, sed rupit omnia, quae pactus est cum eo antea, et alienavit se ab eo. (Liber I Maccabaeorum 15, 27)
Et respondit ei Simon et dixit ei: “Neque alienam terram sumpsimus neque aliena detinemus sed hereditatem patrum nostrorum, quae iniuste ab inimicis nostris aliquo tempore possessa est. (Liber I Maccabaeorum 15, 33)
et exaudiat orationes vestras et reconcilietur vobis nec vos deserat in tempore malo. (Liber II Maccabaeorum 1, 5)
Alii autem de domibus gregatim prosiliebant ad publicam supplicationem, pro eo quod in contemptum locus esset venturus. (Liber II Maccabaeorum 3, 18)
Accinctaeque mulieres ciliciis sub mammis per vias confluebant; sed et virgines, quae conclusae erant, aliae quidem procurrebant ad ianuas, aliae autem ad muros, quaedam vero per fenestras aspiciebant; (Liber II Maccabaeorum 3, 19)