Encontrados 183 resultados para: Liberation Christo spem spem

  • Ipse autem Dominus noster Iesus Christus et Deus Pater noster, qui dilexit nos et dedit consolationem aeternam et spem bonam in gratia, (Epistula II ad Thessalonicenses 2, 16)

  • his autem, qui eiusmodi sunt, praecipimus et obsecramus in Domino Iesu Christo, ut cum quiete operantes suum panem manducent. (Epistula II ad Thessalonicenses 3, 12)

  • Timotheo germano filio in fide: gratia, misericordia, pax a Deo Patre et Christo Iesu Domino nostro. (Epistula I ad Timotheum 1, 2)

  • Gratiam habeo ei, qui me confortavit, Christo Iesu Domino nostro, quia fidelem me existimavit ponens in ministerio, (Epistula I ad Timotheum 1, 12)

  • superabundavit autem gratia Domini nostri cum fide et dilectione, quae sunt in Christo Iesu. (Epistula I ad Timotheum 1, 14)

  • qui enim bene ministraverint, gradum sibi bonum acquirent et multam fiduciam in fide, quae est in Christo Iesu. (Epistula I ad Timotheum 3, 13)

  • Testificor coram Deo et Christo Iesu et electis angelis, ut haec custodias sine praeiudicio nihil faciens in aliquam partem declinando. (Epistula I ad Timotheum 5, 21)

  • Praecipio tibi coram Deo, qui vivificat omnia, et Christo Iesu, qui testimonium reddidit sub Pontio Pilato bonam confessionem, (Epistula I ad Timotheum 6, 13)

  • Paulus, apostolus Christi Iesu per voluntatem Dei secundum promissionem vitae, quae est in Christo Iesu, (Epistula II ad Timotheum 1, 1)

  • Timotheo carissimo filio: gratia, misericordia, pax a Deo Patre et Christo Iesu Domino nostro. (Epistula II ad Timotheum 1, 2)

  • qui nos salvos fecit et vocavit vocatione sancta, non secundum opera nostra sed secundum propositum suum et gratiam, quae data est nobis in Christo Iesu ante tempora saecularia; (Epistula II ad Timotheum 1, 9)

  • Formam habe sanorum verborum, quae a me audisti, in fide et dilectione, quae sunt in Christo Iesu; (Epistula II ad Timotheum 1, 13)


“A cada vitória sobre o pecado corresponde um grau de glória eterna”. São Padre Pio de Pietrelcina