Mosaico decorativo

Encontrados 2237 resultados para: Lia

  • Et ait ad me: “Noli metuere, Daniel, quia ex die primo, quo posuisti cor tuum ad intellegendum et ad humiliandum te in conspectu Dei tui, exaudita sunt verba tua; et ego veni propter sermones tuos. (Prophetia Danielis 10, 12)

  • Et post finem annorum foederabuntur; filiaque regis austri veniet ad regem aquilonis facere amicitiam. Et non obtinebit fortitudinem brachii, nec stabit brachium eius; et tradetur ipsa, et qui adduxerunt eam, et adulescens eius, et qui confortabat eam in temporibus. (Prophetia Danielis 11, 6)

  • Et tolletur multitudo, et exaltabitur cor eius, et deiciet multa milia, sed non praevalebit. (Prophetia Danielis 11, 12)

  • Et ponet faciem suam, ut veniat ad tenendum universum regnum eius, et recta faciet cum eo et filiam feminarum dabit ei, ut evertat illud; et non stabit nec illius erit. (Prophetia Danielis 11, 17)

  • Et concitabitur fortitudo eius et cor eius adversum regem austri in exercitu magno; et rex austri provocabitur ad bellum multis auxiliis et fortibus nimis, et non stabit, quia inibunt adversus eum consilia. (Prophetia Danielis 11, 25)

  • Et in tempore praefinito proeliabitur adversus eum rex austri, et quasi tempestas veniet contra illum rex aquilonis in curribus et in equitibus et in classe magna, et ingredietur terras et conteret et pertransiet. (Prophetia Danielis 11, 40)

  • et figet tabernacula palatii sui inter maria super montem sanctum decoris; et veniet usque ad summitatem eius, et nemo auxiliabitur ei. (Prophetia Danielis 11, 45)

  • et accepit uxorem nomine Susannam, filiam Helciae, pulchram nimis et timentem Dominum; (Prophetia Danielis 13, 2)

  • parentes enim illius, cum essent iusti, erudierunt filiam suam secundum legem Moysis. (Prophetia Danielis 13, 3)

  • et dixerunt coram populo: “Mittite ad Susannam, filiam Helciae, quae est uxor Ioachim”; et miserunt. (Prophetia Danielis 13, 29)

  • Qui cum staret in medio eorum, ait: “Sic fatui, filii Israel? Non iudicantes neque, quod verum est, cognoscentes, condemnastis filiam Israel! (Prophetia Danielis 13, 48)

  • Sic faciebatis filiabus Israel, et illae timentes loquebantur vobis, sed non filia Iudae sustinuit iniquitatem vestram. (Prophetia Danielis 13, 57)


"Mesmo a menor transgressão às leis de Deus será levada em conta." São Padre Pio de Pietrelcina