Encontrados 2237 resultados para: Lia
Et factum est in diebus Achaz filii Ioatham filii Oziae regis Iu dae, ascendit Rasin rex Syriae et Phacee filius Romeliae rex Israel in Ierusalem ad proeliandum contra eam; et non potuerunt debellare eam. (Liber Isaiae 7, 1)
et dices ad eum: Vide, ut sileas; noli timere, et cor tuum ne formidet a duabus caudis titionum fumigantium istorum, ob ardorem irae Rasin et Syriae et filii Romeliae, (Liber Isaiae 7, 4)
eo quod consilium malum inierit contra te Syria, Ephraim et filius Romeliae dicentes: (Liber Isaiae 7, 5)
et caput Ephraim Samaria, et caput Samariae filius Romeliae. Si non credideritis, non permanebitis”. (Liber Isaiae 7, 9)
Et dixit Dominus ad me: “Sume tibi tabulam grandem et scribe in ea stilo hominis: Maher Salal Has Baz (id est Velociter spolia detrahe, cito praedare). (Liber Isaiae 8, 1)
quia antequam sciat puer clamare: “Pater mi” et “Mater mea”, afferentur opes Damasci et spolia Samariae coram rege Assyriorum”. (Liber Isaiae 8, 4)
“Pro eo quod abiecit populus iste aquas Siloae, quae vadunt cum silentio, et defecit coram Rasin et filio Romeliae, (Liber Isaiae 8, 6)
Multiplicasti exsultationem et magnificasti laetitiam; laetantur coram te sicut laetantes in messe, sicut exsultant, quando dividunt spolia. (Liber Isaiae 9, 2)
Parvulus enim natus est nobis, filius datus est nobis; et factus est principatus super umerum eius; et vocabitur nomen eius admirabilis Consiliarius, Deus fortis, Pater aeternitatis, Princeps pacis. (Liber Isaiae 9, 5)
Ad gentem impiam mitto eum et contra populum furoris mei mando illi, ut auferat spolia et diripiat praedam et ponat illum in conculcationem quasi lutum platearum. (Liber Isaiae 10, 6)
hodie in Nob stabit: agitabit manum suam ad montem filiae Sion, collem Ierusalem. (Liber Isaiae 10, 32)
Ecce Dominator, Dominus exercituum, amputat ramos in terrore, et extrema acumina succiduntur, et sublimes humiliantur; (Liber Isaiae 10, 33)