Encontrados 398 resultados para: Language: Verba
et docebat me atque dicebat: “Suscipiat verba mea cor tuum, custodi praecepta mea et vives. (Liber Proverbiorum 4, 4)
Audi, fili mi, et suscipe verba mea, ut multiplicentur tibi anni vitae. (Liber Proverbiorum 4, 10)
ut custodiat te a muliere extranea et ab aliena, quae verba sua dulcia facit. (Liber Proverbiorum 7, 5)
Verba impiorum insidiantur sanguini, os iustorum liberabit eos. (Liber Proverbiorum 12, 6)
Favus mellis composita verba, dulcedo animae et sanitas ossium. (Liber Proverbiorum 16, 24)
Non decent stultum verba composita, nec principem labium mentiens. (Liber Proverbiorum 17, 7)
Aqua profunda verba ex ore viri, et torrens redundans fons sapientiae. (Liber Proverbiorum 18, 4)
Verba susurronis quasi dulcia, et ipsa perveniunt usque ad interiora ventris. (Liber Proverbiorum 18, 8)
Omnes fratres hominis pauperis oderunt eum, insu7per et amici procul recesserunt ab eo; qui tantum verba sectatur, nihil habebit. (Liber Proverbiorum 19, 7)
Oculi Domini custodiunt scientiam, et supplantantur verba iniqui. (Liber Proverbiorum 22, 12)
Inclina aurem tuam et audi verba sapientium, appone autem cor ad doctrinam meam, (Liber Proverbiorum 22, 17)
Introduc ad doctrinam cor tuum et aures tuas ad verba scientiae. (Liber Proverbiorum 23, 12)