Encontrados 75 resultados para: Iustum

  • Dixitque Dominus ad Noe: “Ingredere tu et omnis domus tua arcam; te enim vidi iustum coram me in generatione hac. (Liber Genesis 7, 1)

  • Et appropinquans ait: “Numquid vere perdes iustum cum impio? (Liber Genesis 18, 23)

  • Absit a te, ut rem hanc facias et occidas iustum cum impio, fiatque iustus sicut impius; absit a te. Nonne iudex universae terrae faciet iudicium?”. (Liber Genesis 18, 25)

  • Mendacium fugies. Insontem et iustum non occides, quia aversor impium. (Liber Exodus 23, 7)

  • Nolite facere iniquum aliquid in iudicio, in regula, in pondere, in mensura. 36 Statera iusta, aequa pondera, iustum ephi aequumque hin sint vobis. Ego Dominus Deus vester, qui eduxi vos de terra Aegypti. (Liber Leviticus 19, 35)

  • Dixeruntque filii Israel: “Per tritam gradiemur viam et, si biberimus aquas tuas ego et pecora mea, dabo, quod iustum est: nulla erit in pretio difficultas; tantum velociter transeamus”. (Liber Numeri 20, 19)

  • Praecepique iudicibus vestris in tempore illo: Audite causam fratrum vestrorum et, quod iustum est, iudicate, sive civis sit ille sive peregrinus. (Liber Deuteronomii 1, 16)

  • Si fuerit causa inter aliquos, et interpellaverint iudices, quem iustum esse perspexerint, illi iustitiae palmam dabunt; quem impium, condemnabunt impietatis. (Liber Deuteronomii 25, 1)

  • Pondus habebis iustum et verum, et ephi iustum et verum erit tibi, ut multo vivas tempore super terram, quam Dominus Deus tuus dederit tibi. (Liber Deuteronomii 25, 15)

  • tu exaudies in caelo et facies et iudicabis servos tuos condemnans impium et reddens viam suam super caput eius iustificansque iustum et retribuens ei secundum iustitiam suam. (Liber I Regum 8, 32)

  • tu audies de caelo et facies iudicium servorum tuorum, ita ut reddas iniquo viam suam in caput proprium et ulciscaris iustum retribuens ei secundum iustitiam suam. (Liber II Paralipomenon 6, 23)

  • sed neque masculum neque filiam aliam praeter Saram solam habet, et tu proximus es illius prae omnibus hominibus, ut possideas eam; et iustum est, ut possideas, quae sunt patri eius. Et haec puella sapiens et fortis et bona valde, et pater ipsius diligit illam”. (Liber Thobis 6, 12)


“O bem dura eternamente.” São Padre Pio de Pietrelcina