Encontrados 2367 resultados para: Israel
Fuitque bellum inter Asa et Baasa regem Israel cunctis diebus eorum. (Liber I Regum 15, 32)
Anno tertio Asa regis Iudae regnavit Baasa filius Ahiae super omnem Israel in Thersa viginti quattuor annis; (Liber I Regum 15, 33)
et fecit malum coram Domino ambulavitque in via Ieroboam et in peccato eius, quo peccare fecit Israel. (Liber I Regum 15, 34)
“Pro eo quod exaltavi te de pulvere et posui te ducem super populum meum Israel, tu autem ambulasti in via Ieroboam et peccare fecisti populum meum Israel, ut me irritares in peccatis eorum, (Liber I Regum 16, 2)
Reliqua autem gestorum Baasa et quaecumque fecit et fortitudo eius, nonne haec scripta sunt in libro annalium regum Israel? (Liber I Regum 16, 5)
Anno vicesimo sexto Asa regis Iudae regnavit Ela filius Baasa super Israel in Thersa duobus annis. (Liber I Regum 16, 8)
propter universa peccata Baasa et peccata Ela filii eius, qui peccaverunt et peccare fecerunt Israel provocantes Dominum, Deum Israel, in vanitatibus suis. (Liber I Regum 16, 13)
Reliqua autem gestorum Ela et omnia, quae fecit, nonne haec scripta sunt in libro annalium regum Israel? (Liber I Regum 16, 14)
Cumque audisset rebellasse Zamri et occidisse regem, fecit sibi regem omnis Israel Amri, qui erat princeps militiae super Israel in die illa in castris. (Liber I Regum 16, 16)
Ascendit ergo Amri et omnis Israel cum eo de Gebbethon, et obsidebant Thersa; (Liber I Regum 16, 17)
in peccatis suis, quae peccaverat faciens malum coram Domino et ambulans in via Ieroboam et in peccato eius, quo fecit peccare Israel. (Liber I Regum 16, 19)
Reliqua autem gestorum Zamri et rebellio, quam fecit, nonne haec scripta sunt in libro annalium regum Israel? (Liber I Regum 16, 20)