Mosaico decorativo

Encontrados 2367 resultados para: Israel

  • omnesque viri Iudae vociferati sunt; et ecce, illis clamantibus, perterruit Deus Ieroboam et omnem Israel coram Abia et Iuda. (Liber II Paralipomenon 13, 15)

  • Fugeruntque filii Israel Iudam, et tradidit eos Deus in manu eorum. (Liber II Paralipomenon 13, 16)

  • Percussit ergo eos Abia et populus eius plaga magna; et corruerunt vulnerati ex Israel quingenta milia virorum fortium. (Liber II Paralipomenon 13, 17)

  • Humiliatique sunt filii Israel in tempore illo, et confortati filii Iudae, eo quod sperassent in Domino, Deo patrum suorum. (Liber II Paralipomenon 13, 18)

  • Transierunt autem multi dies in Israel absque Deo veritatis et absque sacerdote doctore et absque lege. (Liber II Paralipomenon 15, 3)

  • Cumque reversi essent in angustia sua ad Dominum, Deum Israel, et quaesivissent eum, inventus est ab eis. (Liber II Paralipomenon 15, 4)

  • Congregavitque universum Iudam et Beniamin et advenas cum eis de Ephraim et de Manasse et de Simeon; plures enim ad eum confugerant ex Israel videntes quod Dominus Deus illius esset cum eo. (Liber II Paralipomenon 15, 9)

  • si quis autem non quaesierit Dominum, Deum Israel, moriatur a minimo usque ad maximum, a viro usque ad mulierem. (Liber II Paralipomenon 15, 13)

  • Excelsa autem derelicta sunt in Israel; attamen cor Asa erat perfectum cunctis diebus eius. (Liber II Paralipomenon 15, 17)

  • Anno autem tricesimo sexto regni eius ascendit Baasa rex Israel in Iudam; et muro circumdabat Rama, ut nullus tute posset egredi et ingredi de regno Asa. (Liber II Paralipomenon 16, 1)

  • “Foedus inter me et te est et inter patrem meum et patrem tuum; quam ob rem misi tibi argentum et aurum, ut, rupto foedere, quod habes cum Baasa rege Israel, facias eum a me recedere”. (Liber II Paralipomenon 16, 3)

  • Acquiescens Benadad regi Asa misit principes exercituum suorum ad urbes Israel, qui percusserunt Ahion et Dan et Abelmaim et universa horrea urbium Nephthali. (Liber II Paralipomenon 16, 4)


"Como é belo esperar!" São Padre Pio de Pietrelcina