Encontrados 2382 resultados para: Israel Vexilla Legitimum
Dixit ergo Balac: “Veni mecum in alterum locum, unde partem Israel videas et totum videre non possis; inde maledicito ei”. (Liber Numeri 23, 13)
Non conspicitur malum in Iacob, nec videtur calamitas in Israel. Dominus Deus eius cum eo est, et clangor regis in illo. (Liber Numeri 23, 21)
Non est augurium in Iacob, nec divinatio in Israel. Temporibus suis dicetur Iacob et Israeli quid operatus sit Deus. (Liber Numeri 23, 23)
et elevans oculos vidit Israel commorantem per tribus suas et, irruente in se spiritu Dei, (Liber Numeri 24, 2)
Quam pulchra tabernacula tua, Iacob, et tentoria tua, Israel! (Liber Numeri 24, 5)
Video eum, sed non modo; intueor illum, sed non prope. Oritur stella ex Iacob, et consurgit virga de Israel; et percutit tempora Moab et verticem omnium filiorum Seth. (Liber Numeri 24, 17)
Et erit Idumaea possessio eius, et hereditas eius Seir, inimicus eius; Israel vero fortiter aget. (Liber Numeri 24, 18)
Morabatur autem Israel in Settim, et incepit populus fornicari cum filiabus Moab, (Liber Numeri 25, 1)
et adhaesit Israel Baalphegor. Et iratus Dominus (Liber Numeri 25, 3)
ait ad Moysen: “Tolle cunctos principes populi et suspende eos coram Domino contra solem in patibulis, ut avertatur furor meus ab Israel”. (Liber Numeri 25, 4)
Dixitque Moyses ad iudices Israel: “Occidat unusquisque proximos suos, qui adhaeserunt Baalphegor”. (Liber Numeri 25, 5)
Et ecce unus de filiis Israel intravit coram fratribus suis ad Madianitin, vidente Moyse et omni turba filiorum Israel, qui flebant ante fores tabernaculi conventus. (Liber Numeri 25, 6)