Encontrados 2382 resultados para: Israel Vexilla Legitimum
Propterea ecce dies veniunt, dicit Dominus, et non dicetur ultra: “Vivit Dominus, qui eduxit filios Israel de terra Aegypti!”, (Liber Ieremiae 16, 14)
sed: “Vivit Dominus, qui eduxit filios Israel de terra aquilonis et de universis terris, ad quas eieci eos!”. Et reducam eos in terram suam, quam dedi patribus eorum. (Liber Ieremiae 16, 15)
Exspectatio Israel, Domine, omnes, qui te derelinquunt, confundentur; recedentes a te in terra scribentur, quoniam dereliquerunt venam aquarum viventium, Dominum. (Liber Ieremiae 17, 13)
“Numquid sicut figulus iste non potero vobis facere, domus Israel?, ait Dominus. Ecce, sicut lutum in manu figuli, sic vos in manu mea, domus Israel. (Liber Ieremiae 18, 6)
Ideo haec dicit Dominus: “Interrogate gentes: quis audivit talia horribilia, quae fecit nimis virgo Israel? (Liber Ieremiae 18, 13)
et dices: Audite verbum Domini, reges Iudae et habitatores Ierusalem: Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Ecce ego inducam afflictionem super locum istum, ita ut omnis, qui audierit illam, tinniant aures eius, (Liber Ieremiae 19, 3)
“Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Ecce ego inducam super civitatem hanc et super omnes urbes eius universa mala, quae locutus sum adversum eam, quoniam induraverunt cervicem suam, ut non audirent sermones meos”. (Liber Ieremiae 19, 15)
Haec dicit Dominus, Deus Israel: Ecce ego convertam vasa belli, quae in manibus vestris sunt et quibus vos pugnatis adversum regem Babylonis et Chaldaeos, qui obsident vos in circuitu murorum; et congregabo eos in medio civitatis huius. (Liber Ieremiae 21, 4)
Ideo haec dicit Dominus, Deus Israel, ad pastores, qui pascunt populum meum: Vos dissipastis gregem meum et eiecistis eos et non visitastis eos; ecce ego visitabo super vos malitiam operum vestrorum, ait Dominus. (Liber Ieremiae 23, 2)
In diebus illis salvabitur Iuda, et Israel habitabit confidenter; et hoc est nomen, quod vocabunt eum: Dominus iustitia nostra. (Liber Ieremiae 23, 6)
Propter hoc ecce dies veniunt, dicit Dominus, et non dicent ultra: “Vivit Dominus, qui eduxit filios Israel de terra Aegypti!”, (Liber Ieremiae 23, 7)
sed: “Vivit Dominus, qui eduxit et adduxit semen domus Israel de terra aquilonis et de cunctis terris!”, ad quas eieceram eos; et habitabunt in terra sua”. (Liber Ieremiae 23, 8)