Encontrados 799 resultados para: Ira
Et videntes discipuli mirati sunt dicentes: “Quomodo continuo aruit ficulnea?”. (Evangelium secundum Matthaeum 21, 20)
Dicit illis Iesus: “Numquam legistis in Scripturis: "Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli; a Domino factum est istud et est mirabile in oculis nostris" ? (Evangelium secundum Matthaeum 21, 42)
Rex autem iratus est et, missis exercitibus suis, perdidit homicidas illos et civitatem illorum succendit. (Evangelium secundum Matthaeum 22, 7)
Et audientes mirati sunt et, relicto eo, abierunt. (Evangelium secundum Matthaeum 22, 22)
Et audientes turbae mirabantur in doctrina eius. (Evangelium secundum Matthaeum 22, 33)
Et non respondit ei ad ullum verbum, ita ut miraretur praeses vehementer. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 14)
Et mirati sunt omnes, ita ut conquirerent inter se dicentes: “Quidnam est hoc? Doctrina nova cum potestate; et spiritibus immundis imperat, et oboediunt ei”. (Evangelium secundum Marcum 1, 27)
Et surrexit et protinus sublato grabato abiit coram omnibus, ita ut admirarentur omnes et glorificarent Deum dicentes: “Numquam sic vidimus!”. (Evangelium secundum Marcum 2, 12)
Et circumspiciens eos cum ira, contristatus super caecitate cordis eorum, dicit homini: “Extende manum”. Et extendit, et restituta est manus eius. (Evangelium secundum Marcum 3, 5)
Et abiit et coepit praedicare in Decapoli quanta sibi fecisset Iesus, et omnes mirabantur. (Evangelium secundum Marcum 5, 20)
Et facto sabbato, coepit in synagoga docere; et multi audientes admirabantur dicentes: “Unde huic haec, et quae est sapientia, quae data est illi, et virtutes tales, quae per manus eius efficiuntur? (Evangelium secundum Marcum 6, 2)
et mirabatur propter incredulitatem eorum. Et circumibat castella in circuitu docens. (Evangelium secundum Marcum 6, 6)