Encontrados 799 resultados para: Ira
Quod si peccaverint tibi — non est enim homo qui non peccet — et iratus tradideris eos inimicis suis, et captivi ducti fuerint in terram inimicorum longe vel prope (Liber I Regum 8, 46)
— Hiram rege Tyri praebente Salomoni ligna cedrina et abiegna et aurum iuxta omne quod opus habuerat — tunc dedit Salomon Hiram viginti oppida in terra Galilaeae. (Liber I Regum 9, 11)
Et egressus est Hiram de Tyro, ut videret oppida, quae dederat ei Salomon, et non placuerunt ei; (Liber I Regum 9, 12)
Misit quoque Hiram ad regem centum viginti talenta auri. (Liber I Regum 9, 14)
Misitque Hiram in classe illa servos suos viros nauticos gnaros maris cum servis Salomonis. (Liber I Regum 9, 27)
Sed et classis Hiram, quae portabat aurum de Ophir, attulit ex Ophir ligna thyina multa nimis et gemmas pretiosas. (Liber I Regum 10, 11)
quia classis Tharsis, quae regi erat, per mare cum classe Hiram semel per tres annos redibat deferens aurum et argentum et ebur et simias et pavos. (Liber I Regum 10, 22)
Igitur iratus est Dominus Salomoni, quod aversa esset mens eius a Domino, Deo Israel, qui apparuerat ei bis (Liber I Regum 11, 9)
Misit rex Roboam Adoniram, qui erat super servitutem; et lapidavit eum omnis Israel, et mortuus est. Porro rex Roboam festinus ascendit currum et fugit in Ierusalem. (Liber I Regum 12, 18)
sed operatus es mala super omnes, qui fuerunt ante te, et fecisti tibi deos alienos et conflatiles, ut me ad iracundiam provocares, me autem proiecisti post tergum tuum: (Liber I Regum 14, 9)
In diebus eius aedificavit Hiel de Bethel Iericho; in Abiram primitivo suo fundavit eam et in Segub novissimo suo posuit portas eius, iuxta verbum Domini, quod locutus fuerat in manu Iosue filii Nun. (Liber I Regum 16, 34)
Et dabo domum tuam sicut domum Ieroboam filii Nabat et sicut domum Baasa filii Ahia, quia egisti, ut me ad iracundiam provocares, et peccare fecisti Israel. (Liber I Regum 21, 22)