Encontrados 774 resultados para: Ipse
Oculi Domini ad timentes eum, et ipse agnoscit omnem operam hominis. (Liber Ecclesiasticus 15, 20)
Virtutem altitudinis caeli ipse conspicit, et omnes homines terra et cinis. (Liber Ecclesiasticus 17, 31)
Corripe amicum, ne forte fecerit malum et ipse dicat: “Non feci”; aut, si fecerit, ne iterum addat facere. (Liber Ecclesiasticus 19, 13)
Est correptio inopportuna, et est indicium, quod non probatur esse bonum; et est tacens, et ipse est prudens. (Liber Ecclesiasticus 19, 28)
Qui operatur terram suam, inaltabit acervum frugum, et, qui operatur iustitiam, ipse exaltabitur; qui vero placet magnatis, effugiet iniquitatem. (Liber Ecclesiasticus 20, 30)
Dum maledicit impius adversarium, maledicit ipse animam suam. (Liber Ecclesiasticus 21, 30)
Ipse, cum caro sit, reservat iram et propitiationem petit a Deo? Quis exorabit pro delictis illius? (Liber Ecclesiasticus 28, 5)
in benedictione Dei et ipse praecessi et, quasi qui vindemiat, replevi torcular. (Liber Ecclesiasticus 33, 17)
Qui timet Dominum, nihil trepidabit et non pavebit, quoniam ipse est spes eius. (Liber Ecclesiasticus 34, 16)
A consiliario serva animam tuam et prius scito quae sit illius necessitas et ipse enim animo suo cogitabit (Liber Ecclesiasticus 37, 9)
Fili, in tua infirmitate ne despicias teipsum, sed ora Dominum, et ipse curabit te. (Liber Ecclesiasticus 38, 9)
Sapientia scribae in opportunitate vacationis; et, qui minoratur operatione, ipse sapientia replebitur. Qua sapientia replebitur, (Liber Ecclesiasticus 38, 25)