Mosaico decorativo

Encontrados 774 resultados para: Ipse

  • Ideoque et ipse locus particeps factus populi malorum, postea factus est socius beneficiorum; et, qui derelictus in ira Omnipotentis est, iterum in magni Domini reconciliatione cum omni gloria restitutus est. (Liber II Maccabaeorum 5, 20)

  • Ego autem, sicut et fratres mei, et corpus et animam trado pro patriis legibus, invocans Deum maturius genti nostrae propitium fieri, teque cum tormentis et verberibus confiteri quod ipse est Deus solus; (Liber II Maccabaeorum 7, 37)

  • insuper et Eleazaro, lecto sancto libro et dato signo adiutorii Dei, primae cohortis ipse ductor commisit cum Nicanore. (Liber II Maccabaeorum 8, 23)

  • Et, cum nec ipse foetorem suum ferre posset, ita ait: “Iustum est subditum esse Deo et mortalem non superbe sentire”. (Liber II Maccabaeorum 9, 12)

  • Igitur homicida et blasphemus pessima perpessus, ut ipse alios tractaverat, peregre in montibus miserabili obitu vita functus est. (Liber II Maccabaeorum 9, 28)

  • Maccabaeus, ad eorum expugnationem relicto Simone et Iosepho itemque Zacchaeo eisque, qui cum ipso erant satis multis, ipse ad ea, quae amplius perurgebant, loca discessit. (Liber II Maccabaeorum 10, 19)

  • Et ipse primus Maccabaeus, sumptis armis, ceteros adhortatus est simul secum periculum subire et ferre auxilium fratribus suis; simul autem et prompto animo impetum fecerunt. (Liber II Maccabaeorum 11, 7)

  • Plures autem ex eis vulnerati, nudi evaserunt; sed et ipse Lysias turpiter fugiens evasit. (Liber II Maccabaeorum 11, 12)

  • Et, quia non insensatus erat, secum ipse reputans factam erga se deminutionem et intellegens invictos esse Hebraeos, potente Deo auxiliante, misit ad eos (Liber II Maccabaeorum 11, 13)

  • Ipse vero Timotheus incidens in eos, qui erant cum Dositheo et Sosipatre, cum multa adulatione postulabat, ut vivus dimitteretur, eo quod multorum quidem parentes, aliorum autem fratres haberet, et contingeret horum curam non haberi. (Liber II Maccabaeorum 12, 24)

  • Valde iuste: nam, quia multa erga aram delicta commisit, cuius ignis et cinis erat sanctus, ipse in cinere mortem reportavit. (Liber II Maccabaeorum 13, 8)

  • Ipse vero seorsum cum senioribus cogitavit, prius quam regis exercitus invaderet Iudaeam et obtinerent civitatem, egressos res adiudicare auxilio Dei. (Liber II Maccabaeorum 13, 13)


"Tente percorrer com toda a simplicidade o caminho de Nosso Senhor e não se aflija inutilmente." São Padre Pio de Pietrelcina