Encontrados 54 resultados para: Ioas

  • Venit autem angelus Domini et sedit sub quercu, quae erat in Ephra et pertinebat ad Ioas de familia Abiezer. Cumque Gedeon filius eius excuteret atque purgaret frumenta in torculari, ut absconderet a Madian, (Liber Iudicum 6, 11)

  • Dixeruntque ad invicem: “Quis hoc fecit?”. Cumque perquirerent auctorem facti, dictum est: “Gedeon filius Ioas fecit haec omnia”. (Liber Iudicum 6, 29)

  • Et dixerunt ad Ioas: “Produc filium tuum, ut moriatur, quia destruxit aram Baal et succidit palum”. (Liber Iudicum 6, 30)


  • Respondit Ioas omnibus, qui circumdabant eum: “Numquid certare vultis pro Baal et salvare eum? Qui certabit pro Baal, morietur usque mane. Si Deus est, certet pro seipso contra eum, qui destruxit aram eius”. (Liber Iudicum 6, 31)

  • Respondit is, cui loquebatur: “Non est hoc aliud nisi gladius Gedeonis filii Ioas viri Israelitae; tradidit Deus in manu eius Madian et omnia castra eius”. (Liber Iudicum 7, 14)

  • Revertensque Gedeon filius Ioas de bello per ascensum Hares, (Liber Iudicum 8, 13)

  • Abiit itaque Ierobbaal filius Ioas et habitavit in domo sua; (Liber Iudicum 8, 29)

  • Mortuusque est Gedeon filius Ioas in senectute bona et sepultus est in sepulcro Ioas patris sui in Ephra filiorum Abiezer. (Liber Iudicum 8, 32)

  • Et ait rex Israel: “Tolle Michaeam, et maneat apud Amon principem civitatis et apud Ioas filium regis, (Liber I Regum 22, 26)

  • Tollens autem Iosaba filia regis Ioram soror Ochoziae Ioas filium Ochoziae furata est eum de medio filiorum regis, qui interficiebantur, et nutricem eius in cubiculo lectulorum, et absconderunt eum a facie Athaliae, ut non interficeretur. (Liber II Regum 11, 2)

  • Septemque annorum erat Ioas, cum regnare coepisset. (Liber II Regum 12, 1)

  • Anno septimo Iehu regnavit Ioas; quadraginta annis regnavit in Ierusalem. Nomen matris eius Sebia de Bersabee. (Liber II Regum 12, 2)

“A cada vitória sobre o pecado corresponde um grau de glória eterna”. São Padre Pio de Pietrelcina