Encontrados 457 resultados para: Inter
Verba sapientium cum lenitate audiuntur plus quam clamor principis inter stultos. (Liber Ecclesiastes 9, 17)
Si ignoras, o pulcherrima inter mulieres, egredere et abi post vestigia gregum et pasce haedos tuos iuxta tabernacula pastorum. (Canticum Canticorum 1, 8)
Pulchrae sunt genae tuae inter inaures, collum tuum inter monilia. (Canticum Canticorum 1, 10)
Fasciculus myrrhae dilectus meus mihi, qui inter ubera mea commoratur. (Canticum Canticorum 1, 13)
Sicut lilium inter spinas, sic amica mea inter filias. (Canticum Canticorum 2, 2)
Sicut malus inter ligna silvarum, sic dilectus meus inter filios. Sub umbra illius, quem desideraveram, sedi, et fructus eius dulcis gutturi meo. (Canticum Canticorum 2, 3)
Dilectus meus mihi, et ego illi, qui pascitur inter lilia, (Canticum Canticorum 2, 16)
dentes tui sicut grex tonsarum, quae ascenderunt de lavacro: omnes gemellis fetibus, et sterilis non est inter eas. (Canticum Canticorum 4, 2)
Ego dilecto meo, et dilectus meus mihi, qui pascitur inter lilia. (Canticum Canticorum 6, 3)
Convertere, convertere, Sula mitis; convertere, convertere, ut intueamur te. Quid aspicitis in Sulamitem, cum saltat inter binos choros? (Canticum Canticorum 7, 1)
Placens Deo factus est dilectus et vivens inter peccatores translatus est; (Liber Sapientiae 4, 10)
Et erunt post haec tamquam corpus sine honore et in contumeliam inter mortuos in perpetuum, quoniam disrumpet illos praecipites sine voce et commovebit illos a fundamentis, et usque ad supremum desolabuntur et erunt in dolore, et memoria illorum peribit. (Liber Sapientiae 4, 19)
